Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Quare caro Christi non dicta est peccatrix, sed similis.

Quocirca primitiam nostrae massae recte assumsisse dicitur Christus, quia non carnem peccati, sed similitudinem carnis peccati accepit.

Misit enim Deus Filium suum, ut ait Apostolus, in similitudinem carnis peccati "Assumsit enim Verbum carnem peccatrici similem in poena, et non in culpa, et ideo non peccatricem; cetera vero hominum omnis caro, peccati est. Sola illius non est caro peccati, quia non eum mater concupiscentia, sed gratia concepit. Habet tamen similitudinem carnis peccati per passibilitatem et mortalitatem, quia esuriit, sitiit et huiusmodi. Licet ergo eadem caro sit quae et nostra, non tamen ita facta est in utero, sicut nostra. Est enim sanctificata in utero et nata sine peccato, et nec ipse in illa unquam peccavit. In poena ergo similis est nostrae, non in qualitate peccati, quia pollutionem, quae ex concupiscentiae motu concepta est, omnino non habuit, nec ex carnali delectatione nata est." "Venit ergo ad corpus immaculatum", quod praeter libidinis concupiscentiam fuit conceptum; nec illud in se habuit vitium, quod in aliis est causa peccati, nec in eo peccavit. Ideoque vere dicitur Verbi caro non fuisse in Christo obligata peccato.

Illi autem sententiae, qua supra diximus, carnem Verbi non ante fuisse conceptam quam assumtam, videtur obviare quod Augustinus ait Super Ioannem, ubi legitur: "Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Dixerunt ergo Iudaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est hoc templum, et tu tribus diebus excitabis illud" ? "Hic, inquit, numerus perfectioni dominici corporis convenit, quia, ut dicunt physici, tot diebus forma humani corporis perficitur".

Horum occasione verborum quidam dicere praesumserunt, dominici corporis formam tot diebus ad modum aliorum corporum perfectam et membrorum lineamentis distinctam, et mox Verbum Dei sibi uniisse carnem et animam; et hoc modo dicunt illum numerum perfectioni dominici corporis convenire.

Sed alia ratio illius dicti existit, ex qua sana oritur intelligentia verbi. Non enim ideo illud dixit Augustinus, quin mox, ut caro illa opere Spiritus sancti sanctificata et a reliqua separata fuit, Verbo Dei cum anima uniretur, ut perfectus et verus Deus esset perfectus et verus homo, sed quia membrorum illius dominici corporis distinctio, in ipso momento conceptionis et unionis Dei et hominis, adeo tenuis erat et parva, ut humano visui vix posset subiici; diebus autem illis, quos memorat Augustinus, perfecta est et notabilis facta.

"Incarnatum est igitur Verbum, ut ait Ioannes Damascenus, et a propria incorporalitate non excessit, et totum incarnatum est, et totum est incircumscriptum. Minoratur corporaliter et contrahitur, et divine est incircumscriptum, non coextensa carne eius cum incircumscripta divinitate". "In omnibus igitur et super omnia erat, et in utero sanctae Genitricisexistebat, sed in ipso actu incarnationis".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4