Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Quare Spiritui sancto tribuatur incarnatio, cum sit opus Trinitatis.

Cum vero incarnatio Verbi, sicut in superioribus tractatum est, operatio vere sit Patris et Filii et Spiritus sancti, investigatione dignum nobis videtur, quare in Scriptura Spiritui sancto hoc opus saepius tribuatur, et de ipso Christus conceptus et natus memoretur.

Non enim ideo operatio incarnationis Spiritui sancto saepius attribuitur, quod eam ipse solus sine Patre ac Filio fecerit, sed quia Spiritus sanctus est caritas et donum Patris et Filii , et ineffabili Dei caritate "Verbum caro facium est", et inaestimabili Dei dono Filius Dei sibi univit "formam servi." Non igitur "" frequens denominatio Spiritus sancti ab illo opere Patrem vel Filium secludit, sed potius, uno nominato, tres intelliguntur, sicut saepe Fit in aliis operibus .

Unde Augustinus, super hoc movens quaestionem, in hunc modum eandem determinat in Enchiridio, ita inquiens: "Cum illam creaturam quam Virgo concepit et peperit, quamvis ad solam personam Filii pertinentem, tota Trinitas fecerit — neque enim separabilia sunt opera Trinitatis — cur in ea facienda Spiritus sanctus solus nominatus est ? An et quando unus Trium in aliquo opere nominatur, universa Trinitas operari intelligitur? Ita vere est, et exemplis doceri potest".

Audistis propositam quaestionem eiusdemque expositionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1