Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quare dicatur Christus conceptus et natus de Spiritu sancto.

"Sed non est in hoc diutius immorandum. Illud enim movet, quomodo dictus est Christus natus de Spiritu sancto, cum filius nullo modo sit Spiritus sancti".

"Nunquid dicturi sumus, patrem hominis Christi esse Spiritum sanctum, ut Deus Pater Verbum genuerit, Spiritus sanctus hominem, ex qua utraque substantia Christus unus esset, et Dei Patris filius secundum Verbum, et Spiritus sancti filius secundum hominem, quod eum Spiritus sanctus, tanquam pater eius, de Matre Virgine genuisset? Quis hoc dicere audebit, cum hoc ita sit absurdum, ut nullae fidelium aures id valeant sustinere" ? "Proinde cum fateamur Christum natum de Spiritu sancto ex Maria Virgine, quomodo non sit filius Spiritus sancti, et sit filius Virginis, cum et de illo et de illa sit natus, explicare difficile est. Procul dubio non sic de illo, ut de patre, sic autem de illa, ut de matre, natus est".

"Non est autem concedendum , quidquid de aliqua re nascitur, continuo eiusdem rei filium nuncupandum. Ut enim omittam, aliter de homine nasci filium, aliter capillum , pediculum, lumbricum, quorum nihil est filius; ut ergo haec omittam, quoniam tantae rei deformiter comparantur, certe qui nascuntur "ex aqua et Spiritu sancto"non aquae filios eos rite quispiam dixerit, sed dicuntur filii Dei Patris et matris Ecclesiae. Sic ergo de Spiritu sancto natus est Christus, nec tamen filius est Spiritus sancti; sicut e converso non omnes qui dicuntur alicuius filii, consequens est, ut de illo etiam nati esse dicantur, ut illi qui adoptantur. Dicuntur etiam "filii gehennae", non ex illa nati, sed in illam praeparati". "Cum itaque de aliquo nascatur aliquid, et non ita ut sit filius; nec rursus, omnis qui dicitur filius, de illo sit natus, cuius dicitur filius; profecto modus iste, quo natus est Christus de Maria sicut filius, et de Spiritu sancio non sicut filius, insinuat nobis gratiam Dei, qua homo, nullis praecedentibus meritis, in ipso exordio naturae suae, quo esse coepit, Verbo Dei copularetur in tantam personae unitatem, ut idem esset Filius Dei, qui filius hominis, et filius hominis, qui Filius Dei; et sic in naturae humanae susceptione fieret quodam modo ipsa gratia illi homini naturalis, qua nullum possit admittere peccatum. Quae gratia ideo per Spiritum sanctum est significata, quia ipse proprie sic est Deus, ut sit etiam Dei donum". "Per hoc ergo, quod de Spiritu sancio esse nativitas Christi dicitur, quid aliud quam ipsa gratia demonstratur, qua homo, mirabili et ineffabili modo, Verbo Dei est adjunctus atque concretus et divina gratia corporaliter repletus" ?

Potest etiam dici Christus, secundum hominem, ideo natus de Spiritu sancto, quia eum fecit.

In quantum enim homo est, et ipse factus est, ut ait Apostolus . Conceptus ergo et natus de Spiritu sancto dicitur, non quod Spiritus sanctus fuerit Virgini pro semine (non enim de substantia Spiritus sancti semen partus accepit) sed quia per gratiam Dei et operationem Spiritus sancti, de carne Virginis est assumtum, quod Verbo est unitum.

Et in Evangelio secundum hanc intelligentiam legitur de Maria, "quod inventa est in utero habens de Spiritu sancio."

Cuius dicti rationem Ambrosius insinuans in II libro De Spiritu sancto ait: "Quod ex aliquo est, aut ex substantia ","aut ex potestate eius est: ex substantia, sicut Filius, qui a Patre, et Spiritus sanctus, qui a Patre Filioque procedit; ex potestate autem, sicut ex Deo omnia. Quomodo ergo in utero habuit Maria ex Spiritu sancto? Si quasi ex substantia, ergo Spiritus in carnem et ossa conversus est. Non utique. Si vero quasi ex operatione et potestate eius, Virgo concepit, quis neget Spiritum sanctum dominicae incarnationis auctorem" ?

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2