Capitulum 3
Capitulum 3
Quare Apostolus dicit Christum factum, quem nos fatemur natum.
Sed quaeri potest, cum nos Salvatorem natum profiteamur, cur Apostolus eum "facium" dicat "ex semine David," et, alio loco, "factum ex muliere", cum aliud sit fieri, aliud nasci. Aliquid ergo significavit hoc dicto.
Quia enim non humano semine concreta est caro Domini in utero Virginis et corpus effecta, sed effectu et virtute sancti Spiritus; ideo Apostolus dicit "factum," non natum. Aliud est enim semine admixto et sanguinis coagulo generare, aliud est non permixtione sed virtute procreare. Possunt homines generare fdios homines, sed non facere. Ecce, quare dixit Apostolus "factum," et non natum, ne eius scilicet nativitas, quae fuit sine viri semine, nostrae similis putaretur, quae conficitur seminum commixtione.
On this page