Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Si persona vel natura personam vel naturam assumsit, et si natura Dei incarnata sit.

Praeterea inquiri oportet, cum ex praemissis constet, Verbum Dei carnem et animam simul assumsisse in unitatem personae, quid horum potius concedendum sit, scilicet quod persona personam, vel natura naturam, vel persona naturam, vel natura personam assumserit; et an ita conveniat dici, divinam naturam esse incarnatam, sicut Deus incarnatus et Verbum incarnatum sane dicitur.

Haec inquisitio sive quaerendi ratio iuxta sacrarum auctoritatum testimonia partim implicita atque perplexa, partim vero ex- plicita est et aperta.

Certum enim est et sine ambiguitate verum, quod non natura personam, nec persona personam, sed persona naturam assumsit.

Quod Sanctorum subditis comprobatur testimoniis et astruitur documentis.

Ait enim Augustinus in libro De fide ad Petrum: "Deus unigenitus, dum conciperetur, veritatem carnis accepit ex Virgine; et cum nasceretur, integritatem virginitatis servavit in Matre". Et paulo post: "Hic Deus humanam naturam in unitatem personae suscepit, qui se humilians per misericordiam, incorruptae Virginis uterum ex ea nasciturus implevit. "Formam"ergo "servi", id est naturam servi in suam accepit Deus ille personam".

Item: "Deus enim Verbum non accepit personam hominis, sed naturam".

Item : "Dei Filius unigenitus, ut carnem hominis animamque mundaret, susceptione carnis animaeque rationalis incarnatus est".

His aliisque pluribus auctoritatibus evidenter ostenditur, non naturam personam, nec personam personam, sed personam naturam accepisse .

De quarto vero quaestionis articulo, utrum scilicet natura naturam assumserit, scrupulosa etiam inter doctos quaestio est, quia et in hoc plurimum dissentire videntur, qui auctoritate praeclari, aliisque doctores in sacra Pagina exstiterunt. Nec tantum alii ab aliis, verum etiam iidem a se ipsis dissonare videntur, sicut subiecta capitula docent.

Legitur enim in Concilio Toletano octavo traditum sic: "Solum "Verbum caro facium est et habitavit in nobis;"et cum tota Trinitas operata sit formationem suscepti hominis — quoniam inseparabilia sunt opera Trinitatis — solus tamen Filius accepit hominem in singularitatem personae, non in unitatem divinae naturae, id est, id quod est proprium Filii, non quod commune est Trinitati".

Item in Concilio undecimo Toletano: "Unius substantiae credimus Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum, non tamen dicimus, ut huius Trinitatis unitatem Maria Virgo genuerit, sed tantum Filium, qui solus naturam nostram in unitatem personae suae assumsit. Incarnationem quoque huius Filii Dei tota Trinitas operata esse credenda est; solus tamen Filius formam servi accepit in singularitatem personae".

His insinuari videtur, quod persona tantum naturam, non natura naturam assumserit: si enim quod commune est Trinitati non accepit hominem, ergo non natura divina, quae communis est tribus personis.

Cui videtur obviare quod Augustinus ait in libro De fide ad Petrum: "Nec divinitas Christi, inquit, aliena est a natura Patris, secundum id quod "in principio erat Verbum;"nec humanitas eius aliena est a natura Matris, secundum id quod "Verbum caro factum, est."Illa enim natura, quae semper genita manet ex Patre, naturam nostram sine peccato suscepit, ut nasceretur ex Virgine".

Hac auctoritate videtur tradi, quod divina natura humanam suscepit; ubi vehementer moveri possumus, quod eam genitam aeternaliter ex Patre dicit, nisi forte naturam pro persona hic ac¬ cipiat; alioquin, si dixerimus, naturam tribus personis communem genitam esse, occurrunt nobis ex adverso quae in tractatu De Trinitate disseruimus, ubi diximus, non naturam naturam, sed personam personam genuisse; quia, si natura genuisset naturam, cum una eademque sit natura Trinitatis, eadem res se ipsam genuisset; quod Augustinus posse fieri negat.

Sed alibi certum reperimus documentum, quo natura naturam assumsisse monstratur.

Ait enim Augustinus in libro I De Trinitate: "Etiam se ipso Christus minor factus est, "formam servi accipiens."Neque enim sic accepit formam servi, ut amitteret formam Dei, in qua erat aequalis Patri, ut in forma servi et in forma Dei idem ipse sit unigenitus Filius Patris, quia forma Dei accepit formam servi". Si autem forma Dei formam servi accepit, sine dubio natura naturam accepit.

Formae enim nomine natura significatur, ut Augustinus evidenter docet in libro "De fide ad Petrum": "Cum, inquit, de Christo audis, quia in forma Dei erat, oportet te agnoscere firmissimeque tenere, in illo formae nomine naturalem plenitudinem debere intelligi. In forma igitur Dei , erat, quia in natura Dei Patris semper erat, de quo natus erat".

Hilarius quoque in libro XII De Trinitate ait: "Esse in forma Dei non alia intelligentia est, quam in Dei manere natura".

Didicisti, nomine formae intelligentiam fieri naturae, et audisti, quod forma Dei formam servi suscepit; unde consequens est, quod natura divina naturam humanam susceperit.

Quod etiam Hieronymus in Explanatione fidei evidenter insinuat inquiens: "Passus est Filius Dei non putative, sed vere; secundum illud passus est, quod pati poterat, id est non secundum illam substantiam, quae assumsit, sed secundum illam, quae assumta est". Ex quo apparet, divinam substantiam assumsisse hu¬ manam.

Ex verbis autem Augustini superius positis, adhibita diligentia, innui videtur, solum Verbum carnem factum, et naturam solum suscepisse humanam, et divinam naturam eandem accepisse. Ait enim: "Trinitas nos sibi reconciliavit per hoc, quod solum Verbum carnem ipsa Trinitas fecit. In quo sic veritas incommutabilis manet divinae humanaeque naturae, ut sicut vera semper est eius divinitas, quam de Patre habet, ita vera semper atque incommuta¬ bilis eius sit humanitas, quam sibi unitam summa divinitas gerit". Ecce, et solum Verbum dixit carnem factum, et humanitatem divinitati unitam.

Idem quoque superius dixit, "servilem formam a solo Filio susceptam, quam tota Trinitas fecit".

Iam facile est agnoscere, quam diversa et multiplicia super quaestione proposita auctores tradiderunt; ideoque posteriores ea legentes varias atque contrarias, ex praedictis occasionem sumentes, promunt sententias.

Nos autem omnis mendacii et contradictionis notam a sacris Paginis secludere cupientes, orthodoxis Patribus atque catholicis doctoribus, nulla pravae intelligentiae suspicione notatis, consentimus dicentes, et personam Filii assumsisse naturam humanam, et naturam divinam humanae naturae in Filio unitam, eamque sibi unisse vel assumsisse, unde et vere incarnata dicitur. Quod vero dicitur solus Filius formam servi accepisse, per hoc non excluditur divina natura ab acceptione servilis formae, sed aliae duae personae, Pater scilicet et Spiritus sanctus. Item et illud aliud, scilicet "id quod est proprium Filii, non quod commune est Trinitati, hominem ac¬ cepit", sic oportet intelligi, id est, proprie in hypostasi Filii, non in tribus communiter personis, divina natura humanam naturam sibi univit.

Qui sensus ex verbis Ioannis Damasceni confirmatur, qui totam divinam naturam in una hypostaseon incarnatam esse, evidenter asserit, dicens: "In humanatione Dei Verbi, aimus omnem et perfectam naturam deitatis in una eius hypostaseon incarnatam esse, id est unitam humanae naturae, et non partem parti. Omni enim humanae naturae, aimus unitam esse omnem deitatis naturam vel substantiam".

Item: "Eadem est natura in singula hypostaseon, id est personarum; et quando dicimus, naturam Verbi incarnatam esse, secundum beatos et Athanasiumet Cyrillum, deitatem dicimus esse unitam carni, et unam naturam Dei Verbi incarnatam confitemur. Verbum autem et quod- commune est substantiae possidet, et quod proprietatis est habens hypostaseos", id est personae.

Ex his manifeste ostenditur, quod natura divina incarnata est. Unde et eadem vere dicitur suscepisse humanam naturam.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1