Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

An divina natura debeat dici caro facta.

Sed quaeritur, utrum eadem divina natura debeat dici caro facta, sicut "Verbum" dicitur "caro factum." Si enim idem est incarnari quod est carnem fieri, videri potest ita debere dici, quod sit caro facta, sicut dicitur incarnata.

Ad quod dicimus, quia, si illud dictum in sacra Scriptura re- periretur, ex eadem intelligenlia acciperetur, qua cum dicitur in- carnata. Sed quia illud auctoritas sublicuit, atque locutionis modus nimiam videretur facere expressionem, si natura divina diceretur caro facta; melius hoc silere puto vel negare, quam temere asserere, ne, si illud dicatur, convertibilitas naturae in naturam significari putetur.

Ex praemissis indubitabiliter constat, quod persona Verbi sive, natura, hominis naturam, scilicet carnem et animam, assumsit, sed non personam hominis.

Si autem natura divina naturam hominis accepit, quare non dicitur facta homo, vel esse homo, sicut Verbum Dei ?

Ad quod dici potest, quod Dei Filius dicitur factus homo, vel esse homo, non solum quod hominem assumsit, sed quia ipsum in unitatem et “ singularitatem sui, id est personae, accepit. Natura autem divina hominem quidem accepit, id est, hominis formam sibi univit, sed non in singularitatem et unitatem sui. Servata enim proprietate ac diversitate duarum naturarum, personae singularitas exstitit. Ideoque non sic dicitur divina natura esse homo, vel facta homo, sicut Dei Filius.

Quidam tamen indifferenter utrumque concedunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2