Capitulum 3
Capitulum 3
Ideo vero non personam hominis assumsit, quia caro illa et anima illa non erant unita in unam personam, quam assumserit, quia non ex illis constabat persona, quando illis unitum Verbum est: nam sibi invicem sunt unita simul, cum Verbo unita sunt. Altera tamen unione invicem unita sunt illa duo, scilicet anima et caro, alia unione Verbo unita sunt; quia alia est unio animae illius ad carnem, et alia est unio Verbi ad animam illam et carnem. Non ergo accepit Verbum Dei personam hominis, sed naturam, quia non erat ex carne illa et anima illa, una composita persona quam Verbum acceperit, sed accipiendo univit, et uniendo accepit.
Hic a quibusdam opponitur, quod personam assumserit persona. Persona enim est "substantia rationalis individuae naturae" ; hoc autem est anima; igitur si animam assumsit, et personam.
Quod ideo non sequitur, quia anima non est persona, quando alii rei est unita personaliter, sed quando per se est: absoluta enim a corpore persona est, sicuti Angelus. Illa autem anima nunquam fuit, quin esset alii rei coniuncta; ideoque non, ea assumta, persona est assumta.
Aliter quoque nituntur probare, Verbum Dei assumsisse personam, quia assumsit aliquem hominem: assumsit enim hominem Iesum Christum ; ergo aliquem hominem.
Quod autem hominem Iesum Christum assumserit, Augustinus in Expositione Symboli sub anathemate tradit dicens: "Si quis dixerit atque crediderit, hominem Iesum Christum a Filio Dei assumtum non fuisse, anathema sit".
Qui etiam in pluribus scripturae locis huiusmodi utitur locutionibus: "ille homo a Verbo est assumtus" ; "ille homo factus est Christus".
Ex quibus consequi videtur, quod aliquis homo assumtus sil a Verbo, et ita persona a persona sit assumta.
Sed quia hoc nefas est dicere aut sentire, praemissae locutiones eisque similes secundum hanc intelligentiam sane accipi debent, ut homo Christus, sive ille homo, sive quidam homo dicatur assumtus a Verbo, sive unitus Verbo, non quia hominis persona sit assumta vel unita Verbo , sed quia anima illa et caro illa assumta sunt et unita Verbo, in quibus subsistit persona Dei et hominis, ut ad hominis nataram, non ad personam respicias, cum assumtum, vel unitum, vel quemdam, vel aliquem in huiusmodi locutionibus scriptura memorat.
Quocirca, cum quaeritur sine proposita auctoritate, an aliquis, vel quidam homo sit assum tus a Verbo, vel unitus Verbo, sine distinctione intelligentiae non est hic reddenda responsio, quoniam multiplex praemissa est quaestio; sed instantiae quaerentis ita determinato, si de hominis persona quaeris, respondeo: non; si de hominis natura, dico: est.
On this page