Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De intelligentia harum locutionum: Deus est homo, Deus factus est homo, tres sententias ponit.

Ex praemissis autem emergit quaestio, plurimum continens utilitatis, sed nimium difficultatis atque perplexitatis. Cum enim constet ex praedictis et ex aliis pluribus testimoniis, omnesque catholici unanimiter fateantur, Deum esse factum hominem, et Christum verum Deum esse et verum hominem, quaeritur, an his locutionibus: Deus factus est homo, Filius Dei factus est filius hominis, Deus est homo, et homo est Deus, dicatur Deus factus esse aliquid, vel esse aliquid, vel aliquid dicatur esse Deus; et an ita conveniat dici: Homo factus est Deus, et filius hominis factus est Filius Dei, sicut e converso dicitur; et si his locutionibus non dicitur Deus factus esse aliquid, vel esse aliquid , quae sit intelligentia harum locutionum et similium .

In huius profunditatis reseratione et scrupulosae quaestionis expositione, plurimum differre inveniuntur sapientes .

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1