Capitulum 2
Capitulum 2
Prima est eorum qui dicunt, in incarnatione hominem quendam ex anima et carne constitutum, et illum hominem factum esse Deum, et Deum illum hominem; et auctoritates, quibus ita asserunt, ponit.
Alii enim dicunt, in ipsa Verbi incarnatione hominem quendam ex anima rationali et humana carne constitutum, ex quibus duobus omnis verus homo constituitur; et ille homo coepit esse Deus, non quidem natura Dei, sed persona Verbi; et Deus coepit esse homo ille. Concedunt etiam, hominem illum assumtum a Verbo et unitum Verbo, et tamen esse Verbum; et ea ratione tradunt dictum esse, Deum factum hominem, vel esse hominem, quia Deus factus est, id est, coepit esse quaedam substantia ex anima rationali et humana carne subsistens; et illa substantia facta est, id est, coepit esse Deus. Non tamen demigratione naturae in naturam, sed utriusque naturae servata proprietate, facium est, ut Deus esset illa substantia, et illa substantia esset Deus. Unde vere dicitur: Deus factus homo, et homo factus Deus; et Deus esse homo, et homo Deus; et Filius Dei filius hominis, et e converso. Cumque dicant, illum hominem ex anima rationali et humana carne subsistere, non tamen fatentur, ex duabus naturis esse compositum, divina scilicet et humana; nec illius paries esse duas naturas, sed animam tantum et carnem.
Ait enim Augustinus in libro "De Trinitate:" "Cum legitur: "Verbum caro factum est,"in Verbo intelligo verum Dei Filium, in carne agnosco verum hominis filium, et utrumque simul unam personam, Deum et hominem ineffabilis gratiae largitate coniunctum".
Idem in "Enchiridio": "Christus lesus Deus de Deo est, homo autem natus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine. Utraque substantia, divina scilicet et humana, Filius est unicus Dei Patris omnipotentis, de quo procedit Spiritus sanctus" ; "utrumque unus, sed aliud propter Verbum, et aliud propter hominem, non duo filii, Deus et homo, sed unus Dei Filius, Deus sine initio, homo a certo initio".
Item in eodem : "Quid natura humana in Christo homine meruit, ut in unitatem personae unici Filii Dei singulariter assumta esset? Quae bona voluntas, quae bona opera praecesserunt, quibus mereretur iste homo una fieri persona cum Deo ? Nunquid antea fuit homo, et hoc ei singulare beneficium praestitum est, ut singulariter promereretur Deum? Nempe ex quo homo esse coepit, non aliud coepit esse homo quam Dei Filius, et hoc unicus; et proplerea Dei Verbum ","quod illa suscepta caro facta est, utique Deus; ut quemadmodum est una persona quilibet homo, anima scilicet rationalis et caro, ita sil Christus una persona, Verbum et homo".
Idem Super loannem: "Agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet, qua aequalis est Patri, et humanam, qua minor est Patre ; utrumque autem simul, non duo, sed unus est Christus, ne sit quaternitas, non trinitas Deus. Ac per hoc Christus est Deus, anima rationalis et caro".
Idem quoque in libro De praedestinatione Sanctorum: "Ille homo, ut a Verbo, Patri coaeterno, in unitatem personae assumtus, Filius Dei unigenitus esset, unde hoc meruit? Quod eius bonum praecessit, ut ad hanc ineffabilem excellentiam perveniret ? Facienle ac suscipiente Deo-Verbo , ipse homo, ex quo esse coepit, Filius Dei unicus esse coepit".
Item: "Homo quicumque ita gratia fit Christianus, sicut gratia homo ille ab initio factus est Christus".
Idem in libro XIII De Trinitate: "Gratia Dei nobis in homine Christo commendatur; quia nec ipse, ut, tanta unitate Deo vero coniunctus , una cum illo persona Filius Dei fieret, ullis est praecedentibus meritis assecuius, sed ex quo homo esse coepit, ex illo est et Deus. Unde dictum est: Verbum caro facium est".
Hilarius quoque in X libro De Trinitate ait: "Christum non ambigimus esse Deum-Verbum, neque rursus Filium hominis ex anima et corpore constitisse ignoramus".
His aliisque auctoritatibus utuntur, qui hominem quendam, ex anima rationali et carne compositum, Deum factum dicunt, sed gratia, non natura. Sola enim gratia habuit ille homo, non meritis vel natura, ut esset Deus, sive Dei Filius, ut haberet omnem scientiam et potentiam quam habet Verbum, cum quo est una persona. Nec tantum in superioribus legitur, quod homo ille sit una persona cum Verbo et sit ipsum Verbum, sed etiam, quod anima rationalis et caro eadem persona sit, et Christus sit, et Deus.
On this page