Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Secunda est eorum qui dicunt, hominem illum ex tribus substantiis, vel ex duabus naturis constare; et hunc fatentur unam esse personam, ante incarnationem simplicem tantum, sed in incarnatione compositam: et auctoritates, quibus se muniunt, proponit.

Sunt autem et alii, qui istis in parte consentiunt, sed dicunt, hominem illum non ex anima rationali et carne tantum , sed ex humana et divina natura, id est ex tribus substantiis , divinitate, carne et anima constare, et hunc Christum fatentur. Et unam personam tantum esse, ante incarnationem solummodo simplicem, sed in incarnatione factam compositam ex divinitate et humanitate. Nec est ideo alia persona quam prius, sed cum prius esset Dei tantum persona, in incarnatione facta est etiam hominis persona; non ut duae essent personae, sed ut una et eadem esset persona Dei et hominis. Persona ergo, quae prius erat simplex et in una tantum natura existens, in duabus et ex duabus subsistit naturis; et persona, quae tantum Deus erat, facta est etiam verus homo, subsistens non tantum ex anima et carne, sed etiam ex divinitate; nec tamen persona illa debet dici facta persona, quamvis dicatur facta persona hominis. Facta est igitur illa persona, ut quibusdam placet, quoddam subsistens ex anima et carne, sed non est facta persona, vel substantia, vel natura. Et in quantum est illud sub¬ sistens, composita est; in quantum autem Verbum est, simplex est

De hoc Augustinus in libro Sententiarum Prosperi ait: "Modis omnibus approbare contendimus, Sacrificium Ecclesiae duobus constare, duobus confici: elementorum visibili specie et invisibili Domini nostri Iesu Christi carne et sanguine , Sacramento et re Sacramenti, id est corpore Christi; sicut Christi persona constat et conficitur ex Deo et homine, cum ipse Christus verus sit Deus et verus homo; quia omnis res illarum rerum naturam et veritatem in se continet, ex quibus conficitur".

De hoc eodem Ioannes Damascenus: "In Domino nostro Iesu Christo duas quidem naturas cognoscimus , unam autem hypostasim ex utrisque compositam". "Incarnatus est igitur Christus, ex Virgine assumens primitiam nostrae massae, ut ipsa exstiterit in carne hypostasis, quae Dei-Verbi hypostasis et composita facta fuerit, quae prius simplex erat Verbi hypostasis; composita vero ex duabus perfectis naturis: deitate et humanitate; et ferat ipsa divinae Dei-Verbi filiationis characteristicum et de- terminativum idioma, secundum quod divisa est a Patre et Spiritu sancto, et carnis characteristica et determinativa idiomata, secundum quae differat a Matre et reliquis hominibus".

Item: "Unam hypostasim Filii Dei confitemur in duabus naturis perfecte se habentibus, deitatis et humanitatis, et in- carnatam eandem hypostasim; et has duas naturas custodiri et manere in ipso post unionem, non seorsum et secundum partem ponentes singulam, sed unitas invicem in unam compositam hypostasim. Substantialem enim inquimus unionem, scilicet veram et non secundum phantasiam; substantialem autem, non duabus naturis perficientibus alteram, scilicet unam compositam naturam, sed unitas invicem in unam hypostasim compositam Filii Dei, et manere eandem substantialem differentiam determinamus: quod creabile mansit creabile, et quod increabile increabile , et mortale mortale, et immortale immortale, et circumscriptibile circum- scriptibile, et incircumscriptibile incircumscriptibile; et hoc quidem refulget miraculis".

De hoc etiam Augustinus in libro De Trinitate ait: "Quemadmodum secundum deitatem una est Patris Filiique natura, ita etiam, iuxta humanitatem, eadem est Matris et Filii natura. Ex utraque autem substantia, et divinitatis et humanitatis , unus atque idem est Deus, Dei et hominis Filius, lesus Christus, ut Deus verus, ita etiam homo verus".

Idem in libro XIII De Trinitate: "Sic Deo coniungi potuit humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una persona; ac per hoc iam ex tribus: Deo, anima et carne".

His aliisque pluribus se muniunt auctoritatibus, qui dicunt, personam Christi compositam esse, vel factam sive constantem ex duabus naturis, sive ex tribus substantiis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3