Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Tertia est eorum qui non solum personam ex naturis compositam negant, sed etiam aliquem hominem vel aliquam substantiam ibi ex carne et anima compositam diffitentur; et sic illa duo, scilicet animam et carnem, Verbo unita dicunt, ut non ex illis aliqua substantia vel persona componeretur, sed illis duobus velut indumento Deus vestiretur, ut mortalibus oculis appareret; qui rationem incarnationis secundum habitum accipiunt.

Sunt etiam et alii, qui in incarnatione Verbi non solum personam ex naturis compositam negant, verum etiam hominem aliquem, sive etiam aliquam substantiam ibi ex anima et carne compositam vel factam diffitentur; sed sic illa duo, scilicet animam et carnem, Verbi personae vel naturae unita esse aiunt, ut non ex illis duobus, vel ex bis Iribus aliqua substantia vel persona fieret sive componeretur, sed illis duobus velut indumento Verbum Dei vestiretur, ut mortalium oculis congruenter appareret . Qui ideo dicitur factus verus homo, quia veritatem carnis et animae accepit. Quae duo etiam in singularitatem vel unitatem suae personae accepisse legitur, non quia illa duo, vel aliqua res ex illis composita, sit una persona cum Verbo, vel sit Verbum, sed quia, illis duobus accedentibus Verbo, non est personarum numerus auctus, ut fieret quaternitas in Trinitate; et quia ipsa persona Verbi, quae prius erat sine indumento, assumtione indumenti non est divisa vel mutata, sed una eademque immutata permansit. Qui secundum habitum Deum hominem factum dicunt. Accipiendo enim hominem, dictus est Deus factus homo; et propter acceptum hominem dicitur Deus vere esse homo; et propter assumentem Deum dicitur homo esse Deus. Nam si essentialiter, inquiunt illi, Deus esse homo, vel homo esse Deus intelligere- tur, tunc si Deus hominem assumsisset in sexu muliebri, et mulier essentialiter Deus esset, et e converso; at potuit Deus assumsisse hominem in sexu muliebri; potuit igitur mulier esse Deus, et e converso.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4