Text List

Capitulum 5

[Cap. V].

Ne autem et isti de suo influere videantur, testimoniis in medium productis, quod dicunt confirmant.

Ait enim Augustinus in libro De gratia novi Testamenti: "Sicut non augetur numerus personarum, cum caro accedit animae, ut sit unus homo; sic non augetur numerus personarum, cum homo accedit Verbo, ut sit unus Christus. Legitur itaque Deus-homo, ut intelligamus huius personae singularitatem, non ut suspicemur in carnem mutatam divinitatem".

Idem quoque tractans illud verbum Apostoli : "Habitu inventus est ut homo", manifeste ostendit, dici Deum factum esse hominem, vel esse hominem secundum habitum, in libro 83 Quaestionum ita inquiens: "Mullis modis habitum dicimus: vel habitum animi, sicut disciplinae perceptionem usu firmatam; vel habitum corporis, sicut dicimus alium alio validiorem; vel habitum eorum, quae membris accommodantur extrinsecus, ut cum dicimus aliquem vestitum, calceatum et huiusmodi. In quibus omnibus generibus manifestum est, in ea re dici habitum , quae accedit alicui, ita ut eam possit etiam non habere. Hoc autem nomen ductum est ab illo verbo, quod est habere. Habitus ergo in ea re dicitur, quae nobis, ut habeatur, accedit".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5