Capitulum 6
[Cap. VI].
"Verumtamen hoc interest, quia quaedam eorum quae accedunt , ut habitum faciant, non mutantur, sed ipsa mutant, in se integra et inconcussa manentia; sicut sapientia, accedens homini, non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem facit."
"Quaedam vero accedunt sic ut mutent et mutentur, ut cibus, qui amittens speciem suam, in corpus vertitur , et nos cibo refecti, ab exilitate atque languore in robur atque valentiam mutamur."
"Tertium genus est, cum ea quae accedunt, nec mutant ea quibus accedunt, nec ab eis ipsa mutantur, sicut anulus positus in digito; quod genus rarissime reperitur ."
"Quartum genus est, cum ea quae accedunt, mutantur, non a sua natura, sed aliam speciem et formam accipiunt, ut est vestis, quae deiecta atque deposita non habet eam formam, quam sumit induta: induta enim membris accipit formam, quam non habebat exuta. Quod genus congruit huic comparationi. Dei enim "Filius semetipsum exinanivit", non formam suam mutans, sed "formam servi accipiens,"neque conversus aut transmutatus in hominem, amissa incommutabili stabilitate, sed in "similitudinem hominum"factus est ipse susceptor, verum hominem suscipiendo, e "t habitu inventus est ut homo,"id est, habendo hominem inventus est ut homo, non sibi, sed eis quibus in homine apparuit". Quod autem dicit "ut homo" veritatem exprimit.
"Nomine ergo habitus satis significavit Apostolus, qualiter dixerit "in similitudinem hominum factus,"quia non transfi¬ guratione in hominem, sed habitu factus est, cum indutus est hominem, quem sibi uniens quodam modo atque conformans, immortalitati aeternilatique sociaret. Non ergo oportet intelligi mutatum esse Verbum susceptione hominis, sicut nec membra veste induta mutantur, quamvis illa susceptio ineffabiliter susceptum suscipienti copularet".
Qui etiam ipsius incarnationis modum volens exprimere, quaerentibus in IV libro De Trinitate ait: "Si quaeritur, ipsa incarnatio quo modo facta sit, ipsum Verbum Dei dico carnem factum, id est hominem factum, non tamen in hoc, quod factum est, conversam atque mutatum, sed carne, ut carnalibus congruenter appareret, indutum. Ita sane facium, ut ibi sit non tantum Verbum Dei et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima; atque hoc totum et Deus dicatur propter Deum, et homo propter hominem. Quod si difficile intelligitur, mens fide purgetur, a peccatis abstinendo et bona operando; difficilia enim sunt haec".
Idem in libro De fide ad Petrum: "Dei Filius, cum sit Deus aeternus et verus, pro nobis factus est homo verus et plenus: in eo verus, quia veram habet ille Deus humanam naturam ; in eo vero plenus, quia et carnem humanam suscepit et animam rationalem".
Item : "Non aliud fuit illa Dei summi exinanitio, nisi formae servilis, id est naturae humanae susceptio. Utraque igitur est in Christo forma, quia utraque vera et plena est in Christo substantia", divina scilicet et humana.
Idem in libro Contra Maximinum: "Cum esset per se ipsum invisibilis, visibilis in homine apparuit, quem de femina suscipere dignatus est".
Item in eodem: "Nos Christum Dominum verum hominem suscepisse credimus, et in ipso visibiliter invisibilem hominibus apparuisse, in ipso inter "homines conversatum fuisse", in ipso ab hominibus humana pertulisse, in ipso homines docuisse".
Hilarius quoque in libro X De Trinitate ait: "Quomodo Dei Filius natus ex Maria est, nisi quod "Verbum caro factum est,"scilicet quod Filius Dei, cum "in forma Dei esset, formam servi accepit"? Unum tamen eundemque non Dei defectione, sed hominis assumtione profitemur, et in "forma Dei"per naturam divinam, et in "forma servi"ex conceptione Spiritus sancti secundum hominis habitum repertum fuisse". "Non fuit habitus ille tamen hominis, sed ut hominis; neque caro illa caro peccati, sed in "si¬ militudine carnis peccati"".
On this page