Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Deinde quae singulis sententiis adversari videntur, ponit.

Secundum primam vero dicitur: Deus factus homo, et homo factus Deus, quia Deus coepit esse quaedam substantia rationalis, quae ante non fuerat; et illa substantia coepit esse Deus, et hoc gratia non natura, vel meritis habuit. Unde recte dicitur Christus, in quantum homo, praedestinatus esse Filius Dei.

Huic autem sententiae opponitur: Si illa substantia coepit esse Deus, et Deus illa; quaedam igitur substantia est Deus, quae non semper fuit Deus; et quaedam substantia est Deus, quae non est divina substantia; et Deus est aliquid, quod non semper fuit.

Quod et illi concedunt, Origenis testimonio innitentes, qui ait: "Factus esi sine dubio id, quod prius non erat; sed addidit: secundum carnem; secundum Deum vero erat prius, et non erat quando non erat".

Aliis quoque pluribus modis illi sententiae potest opponi; quibus supersedemus, exercitationis studium lectori relinquentes, et ad alia properantes.

In secunda vero sententia, huius dictionis talis videtur ratio, ut cum dicitur: Deus factus homo, intelligatur coepisse esse subsistens ex duabus naturis, vel tribus substantiis; et e converso, homo factus est Deus, quia subsistens in duabus naturis coepit esse Deus; vel potius homo factus Deus, et e converso dicitur, quia Dens assumsit hominem, et homo assumtus est a Deo.

Unde Augustinus dicit in libro De Trinitate: "Talis fuit illa susceptio, quae hominem faceret Deum, et Deum hominem".

Variatur autem intelligentia, cum dicitur: Deus est homo, et homo est Deus. Dicitur enim Deus esse persona subsistens in duabus et ex duabus naturis; et persona subsistens ex duabus na¬ turis dicitur esse Deus, id est Verbum, vel natura divina: potest enim praedicari persona simplex, vel natura de persona composita. Non est autem, ut ait Ioannes Damascenus, idem dicere naturam, vel personam.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1