Text List

Capitulum 2

[Cap. II].

Isti dicunt, Christum esse praedestinatum, in quantum est homo, id est, in quantum est subsistens ex duabus sub¬ stantiis, scilicet anima et carne. Nam quantum ad naturam divinitatis, non est ipse praedestinatus; non ergo, in quantum in ea vel ea subsistit, praedestinatus est, sed in quantum subsistit in aliis duabus substantiis, id est in anima et carne, hoc est, in quantum est homo.

Determinant etiam auctoritates, quae primae conveniunt sententiae et huic contradicere videntur, ut cum legitur : Homo ille assumtus a Verbo in singularitate personae, vel factus una persona cum Verbo, de natura humana intelligitur, quae Verbo unita est in singularitate personae, id est, ita quod eadem persona, quae prius erat, et simplex erat, sine incremento numeri et immutata permansit, licet composita. Compositionis vero huius aliam dicunt esse rationem, quam sit in aliis hominibus, quia huius ex tribus, aliorum ex duabus substantiis est compositio.

Negant quoque, naturam humanam esse personam, vel Dei Filium; et sicut unum eundemque dicunt esse hominem et Deum, et filium hominis et Filium Dei, ita unum et idem, non aliud et aliud, sicut nec alium et alium.

Sed his videntur adversari quae subditis continentur capitulis.

Ait enim Augustinus Super Ioannem: "Aliud est Verbum Dei, aliud homo; sed Verbum caro factum est, id est homo; non itaque alia Verbi, alia est hominis persona, quoniam utrumque Christus et una persona".

Idem Ad Felicianum: "Aliud Dei Filius, aliud' hominis filius; sed non alius".

Item : "Dei Filius aliud de Patre, aliud de Matre".

Idem in libro I De Trinitate: "Cum Filius sit et Deus et homo, alia substantia Deus, alia homo".

Haec autem in hunc modum determinant, quia, cum dicitur Aliud Verbum Dei, aliud homo, sive alia substantia Deus, alia homo, alterius naturae significatur Christus esse, in quantum est homo, et alterius, in quantum est Deus; et aliud natura, qua est homo, aliud natura, qua est Deus.

Ut enim ait Ioannes Damascenus: "Inconverse et inalterabiliter unitae sunt ad invicem naturae, neque divina distante a propria simplicitate, neque humana aut conversa in deitatis naturam, aut in non-existentiam divisa , neque ex duabus una facta composita natura. Composita enim natura, neutri earum, ex quibus componitur naturis, homousia, id est consubstantialis, esse potest, ex alteris perficiens alterum, ut corpus ex quatuor ele¬ mentis compositum, nec ignis nominatur, nec aer, nec terra, nec aqua, nec horum alicui homousion dicitur. Si igitur secundum haereticos Christus unius compositae naturae post unionem exstitit, ex simplici natura conversus est in compositam, et neque Patri simplicis naturae existenti, neque Matri est homousios; et neque Deus neque homo denominabitur, sed Christus solum; et erit hoc nomen, scilicet Christus, non personae ipsius nomen, sed unius, secundum ipsos, compositae naturae. Nos autem Christum non ""unius compositae naturae dogmatizamus, et hoc nomen, scilicet Christus, personae dicimus non monotropos, id est uno modo dictum, sed duarum naturarum esse significativum, scilicet deitatis et humanitatis. Ex deitate autem et humanitate Deum perfectum et hominem perfectum eundem 'et esse et dici ex duabus et in duabus naturis confitemur".

Sic ergo dicitur aliud esse Filius Dei, aliud filius hominis, quia. alterius est substantiae vel naturae, in quantum Filius Dei ; alterius, in quantum est filius hominis; non quod ipse Filius Dei et hominis sit duo illa diversa, id est duae diversae naturae.

Aperte enim Hilarius in IX libro De Trinitate ait: "Cum non aliud sil filius hominis, neque aliud Filius Dei — "Verbum enim caro factum est"— et cum qui Filius Dei est, ipse et hominis sit filius, requiro, quis in hoc filio hominis glorificatus sit". Evidenter dicit, non aliud esse Filium Dei et aliud filium hominis. Ex quo praemissa roboratur et approbatur determinatio.

Quod etiam dictum est: Utrumque est Christus et una persona, movere potest lectorem; sicut et illud quod Augustinus dicit in libro 1 De Trinitate: "Quia forma Dei formam servi accepit, utrumque Deus, utrumque homo. Sed utrumque Deus propter accipientem Deum, et utrumque homo propter acceptum hominem".

Et illud quod idem ait in libro De bono perseverantiae: "Qui fidelis est, in eo veram naturam humanam credit , susci- piente Deo Verbo, ita sublimatam, ut qui suscepit et quod suscepit una esset in Trinitate persona, assumtione illa ineffabiliter faciente personae unius in Deo et homine veritatem". Si autem qui suscepit et quod suscepit una est persona, ergo natura humana cum Verbo una est persona.

Sed haec omnia ex tali sensu dicta fore tradunt, ut ulrumque dicatur esse Christus et una persona, quia in utroque unus Christus , una persona subsistit. Ita etiam susceptum cum suscipiente dicitur una persona, quia susceptum suscipienti est sociatum in unitate personae, id est ita, quod unitas personae permansit, non ita, ut caro et anima sint Deus, quia, ut ait Hieronymus, Verbum est Deus, non caro assumta.

Et Ambrosius in libro III De Spiritu sancto ait: "Aliud est quod assumsit, et aliud quod assumtum est".

Est autem et aliud, quod huic sententiae plurimum videtur obviare.

Ait enim Augustinus in libro Contra Maximinum: "Christus una persona est geminae substantiae, quia et Deus et homo est. Nec tamen Deus, vel homo pars huius personae dici potest; alioquin Filius Dei Deus, antequam susciperet formam servi, non erat totus, et crevit, cum homo divinitati eius accessit". Ecce, Deum dicit non esse pariem illius personae; unde videtur illa persona non constare ex Deo et homine.

Ad quod etiam illi dicunt, illam personam non ita constare ex Deo et homine, quasi totum ex partibus. Ita enim partes alienius lotius conveniunt, ut ex illis quod non erat constituatur. Non autem sic humana et divina natura in Christo uniuntur: inexplicabilis enim est istius unionis, quae non est partium, ratio.

Quidam tamen nomine Dei ibi personam significari putant, quia de tribus agebat personis, quarum nullam Trinitatis esse partem dicebat, sicut pars istius personae non est Deus. Quod si de persona intelligitur, manifestum est, quia persona non est pars personae.

Posita est diligenter sententia secunda et eius explanatio, cui in nullo vel in modico obviant auctoritates in tertia sententia inductae, quae iam consideranda est.

In hac igitur sententia sic dicitur: Deus factus homo, quia hominem accepit; et sic dicitur esse homo, quia hominem habet, vel quia est habens hominem; et homo factus Deus, quia as- sumtus est a Deo; et homo esse Deus, quia habena hominem est Deus. Cum ergo dicitur: Deus est homo, vel habitus praedicatur, vel persona, sed humanata.

Et quod persona humanata praedicetur, Cassiodorus ostendere videtur, dicens: "Factus est, ut ita dixerim , humanatus Deus, qui etiam in assumtione carnis Deus esse non desti¬ tit". Quod tamen varie accipi potest, ut dicatur: Deus factas humanatus, vel Christus factus Deus humanatus; utrumque enim sane dici potest. Cum ergo dicitur: Factus est Deus homo, multiplex secundum istos fit intelligentia, ut naturam humanam accepisse, vel humanatum Verbum esse incepisse intelligatur. Nec tamen, si incepit esse humanatum Verbum, ideo sequitur, quod inceperit esse Verbum; nec si Deus factus est humanatum Verbum, sequitur, quod factus sit Verbum; sicut de aliquo dicitur: hodie iste coepit esse bonus homo, vel factus est bonus homo; nec tamen hodie coepit esse homo, vel factus est homo.

Secundum istos dicitur Christus, secundum quod homo, praedestinatus esse Filius Dei, quia est praedestinatum a Deo ab aeterno, et in tempore collatum ei per gratiam, ut ipse, ens homo, sit Filius Dei. Hoc enim non semper habuit, sed in tempore per gratiam accepit.

Quod videtur Augustinus notasse in libro Ad Prosperum et Hilarium dicens: "Praedestinatus est Iesus, ut, qui futurus erat secundum carnem filius David, esset in virtute Filius Dei".

Hi etiam, cum dicitur: Christus minor Patre, secundum quod homo, secundum habitum hoc intelligunt dictum, id est, in quantum habet hominem sibi unitum.

Unde Augustinus in libro I De Trinitate: "Deus Filius Deo Patri natura est aequalis, habitu minor. In forma enim servi minor est Patre, in forma Dei aequalis est Patri".

Et quia secundum habitum accipienda est incarnationis ratio, ideo Deum humanatum, non hominem deificatum dici tradunt.

Unde Ioannes Damascenus: "Non hominem deificatum dicimus, sed Deum hominem factum".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2