Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quod non debet dici homo dominicus.

Et licet dicatur homo Deus, non tamen congrue dicitur homo dominicus.

Unde Augustinus in libro Retractationum: "Non video, utrum recte dicatur homo dominicus, qui est mediator Dei et hominum, Christus lesus, cum sit utique Dominus; et hoc quidem ut dicerem, apud quosdam legi tractatores catholicos. Sed ubicumque hoc dixi, dixisse me nollem. Postea quippe vidi, non esse di¬ cendum, quamvis nonnulla ratione possit defendi".

Secundum istos etiam dicitur persona Filii in duabus et ex duabus existere naturis, secundum adhaerentiam et inhaerentiam: altera enim inhaeret ei, altera inest.

Salis diligenter iuxta diversorum sententias, supra positam absque assertione et praeiudicio tractavi quaestionem. Verumta- men nolo , in re tanta tamque ad agnoscendum difficili, putare lectorem istam sibi nostram debere sufficere disputationem; sed legat et alia melius forte considerata atque tractata, et ea quae hic movere possunt, vigilantiore atque intelligentiore, si potest, mente discutiat, hoc firmiter tenens, quod "Deus hominem assumsit, homo in Deum transivit, non naturae versibilitate, sed Dei dignatione; ut nec Deus mutaretur in humanam substantiam, assumendo hominem, nec homo in divinam, glorificatus in Deum; quia mutatio vel versibilitas naturae diminutionem et abolitionem substantiae facit".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3