Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

An divina natura debeat dici nata de Virgine.

Post praedicta inquiri debet, utrum de natura divina concedendum sit, quod de Virgine sit nata, sicut dicitur in Virgine incarnata.

Et videtur utique non debere dici nata de Virgine, cum non sit nata de Patre: quae enim res non est de Patre genita, non videtur de Matre nata, ne res aliqua filiationis nomen habeat in humanitate, quae illud non teneat in divinitate.

Videtur tamen posse probari, quod sit nata de Virgine, quia, si hoc est Deum nasci de Virgine, scilicet hominem assumere in utero Virginis, cum natura divina superius dicta sit hominem assumsisse, videtur debere dici nata.

De hoc autem Augustinus in libro De fide ad Petrum sic ait: "Natura aeterna atque divina non posset temporaliter concipi et nasci ex natura humana, nisi secundum susceptionem veritatis humanae, veram temporaliter conceptionem et nativitatem ineffabilis in se divinitas accepisset. Sic est Deus aeternus veraciter secundum tempus et conceptus et natus ex Virgine". Ista auctoritate videtur insinuari, quod natura divina sit nata et concepta de Virgine. Sed si diligenter notentur verba, potius de persona agi intelligitur, quae sine dubitatione et de Patre et de Matre nata esse dici debet.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1