Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

De gemina nativitate Christi, quibus natus est.

Quaeri etiam solet, utrum debeat dici Christus bis genitus, ut dicitur Dei et hominis Filius.

Ad quod dici potest, Christum bis natum esse, duasque nativitates habuisse.

Unde Augustinus in libro De fide ad Petrum: "Pater Deus de sua natura genuit Filium, Deum sibi coaequalem et coaeternum". "Idem quoque unigenitus Deus secundo natus est: semel ex Patre, semel ex Matre. Natus est enim de Patre Deus- Verbum, natus est de Matre Verbum caro facium. Unus igitur atque idem Dei Filius natus est ante saecula, et natus in saeculo; et utraque nativitas unius est Filii Dei, divina scilicet et humana".

De hoc etiam Ioannes Damascenus ait: "Duas Christi nativitates veneramur: unam ex Patre ante saecula, quae est super causam et rationem et tempus et naturam; et unam, quae in ulti¬ mis , propter nos et secundum nos et super nos: propter nos, quia propter nostram salutem; secundum nos, quia natus est homo ex muliere, et tempore conceptionis, scilicet novem mensium; super nos, quia non ex semine, sed ex Spiritu sancio et sancta Virgine, supra legem conceptionis".

Ex his manifeste apparet, Christi duas esse nativitates, eundemque bis natum fore.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2