Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De haeresi illorum qui dicunt, corpus Christi non esse in altari nisi in signo.

Sunt item alii, praecedentium insaniam transcendentes, qui Dei virtutem iuxta modum naturalium rerum metientes, audacius ac periculosius veritati contradicunt, asserentes, in altari non esse corpus Christi vel sanguinem, nec substantiam panis vel vini in substantiam carnis et sanguinis converti; sed ita Christum dixisse : "Hoc est corpus meum", sicut Apostolus dixit: "Petra erat Christus". Dicunt enim, ibi esse corpus Christi tantum in Sacramento, id est in signo, et tantum in signo manducari a nobis.

Qui errandi occasionem sumunt a verbis Veritatis, unde "prima haeresis facta est in discipulis Christi. Cum enim diceret: "Nisi quis manducaverit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit vitam aeternam", illi non intelligentes dixerunt: Durus est hic sermo; quis potest eum audire? et abierunt retro. Iliis discedentibus, instruxit duodecim qui remanserant: Spiritus est, inquit, qui vivificat; caro nihil prodest. Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Intellixisti spiritualiter? Spiritus et vita sunt. Intellixisti carnaliter? Etiam sic spiritus et vita sunt, sed tibi non sunt. Spiritualiter intelligite quae locutus sum. Non hoc corpus, quod videtis, manducaturi estis et bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt qui me crucifigent. Sacramentum aliquod vobis commendavi; spiritualiter intellectum vivificabit vos; caro autem non prodest quidquam".

Sunt etiam et alia illorum insaniae fomitem ministrantia.

Ait enim Augustinus: "Donec saeculum finiatur, sursum est Dominus; sed tamen etiam hic nobiscum est Veritas, Dominus. Corpus enim iri quo resurrexit, uno loco esse oportet; veritas autem eius ubique diffusa est".

Item: "Una persona est Deus et homo, ubique per id quod Deus est, in caelo per id quod homo est".

Christus etiam dicit: "Pauperes semper vobiscum habebitis, me autem non semper habebitis".

His aliisque utuntur praefati haeretici in assertionem sui erroris.

Quae ex eadem ratione omnia accipienda sunt. Non enim his negatur, verum corpus Christi a fidelibus sumi vel in altari esse; sed his Veritas Apostolos et in eis nos instruxit, quod ipsius corpus non per paries discerptum, ut putaverunt illi discipuli, qui retro ierunt, sed integrum; nec visibiliter in forma humana, sed invisibiliter, sub forma panis et vini, corpus et sanguinem nobis traderet.

Quem sensum Augustinus confirmat dicens: "Ipsum quidem et non ipsum corpus, quod videbatur, manducatur; ipsum invisibiliter; non ipsum visibiliter".

Item: "Etsi necesse est, illud visibiliter celebrari, necesse est tamen, invisibiliter intelligi".

Ita etiam intelligendum est, corpus Christi esse in uno loco, scilicet visibiliter in forma humana; veritas tamen eius, id est divinitas, ubique est, veritas etiam eius, id est verum corpus, in omni altari est, ubicumque celebratur.

Sic etiam illud intelligendum est: Pauperes semper habebitis vobiscum me autem, non semper habebitis, secundum corporalem praesentiam scilicet, qua cum eis conversabatur.

Similiter per id quod homo est, in caelo est, visibiliter scilicet; invisibiliter autem esi in altari, quia non in forma humana apparet, sed forma panis et vini operitur: unde et invisibilis caro eius dicitur, quae vere est in altari; sed quia non in sua specie apparet, invisibilis dicitur.

Ait enim Augustinus: "Hoc est quod dicimus, quod modis omnibus approbare contendimus: sacrificium Ecclesiae duobus confici, duobus constare, visibili elementorum specie et invisibili Domini nostri lesu Christi carne et sanguine, Sacramento et re Sacramenti, id est corpore Christi, sicut Christi persona constat et conficitur ex Deo et homine, cum Christus sit verus Deus et homo; quia omnis res illarum rerum naturam et veritatem in se continet, ex quibus conficitur. Conficitur autem sacrificium Ecclesiae duobus: Sacramento et re Sacramenti, id est corpore Christi. Est igitur Sacramentum et res Sacramenti, idem corpus Christi".

Ecce invisibilem dixit carnem Christi, quia forma panis operta sumitur et tractatur; idemque corpus dixit esse Sacramentum et rem; ex quo confirmatur quod supra diximus.

Deinde addit quod magis lectorem movet: "Caro, inquit, eius est, quam forma panis opertam in Sacramento accipimus; et sanguis eius, quem sub vini specie ac sapore potamus. Caro videlicet carnis, et sanguis Sacramentum est sanguinis; carne et sanguine, utroque invisibili, intelligibili, spirituali, significatur corpus Christi visibile et palpabile, plenum gratia et divina Maiestate".

Attende his diligenter, quia tropo quodam utitur hic Augustinus, quo solent res significantes rerum sortiri vocabula, quas significant. Hic enim visibilis specie panis vocatur nomine carnis, et visibilis species vini, nomine sanguinis. Invisibilis vero et inlelligibilis dicitur caro Christi, quia secundum illam speciem non videtur caro, sed intelligitur; ita et sanguis. Caro ergo invisibilis dicitur esse Sacramentum carnis visibilis, quia species panis, secundum quam illa non videtur caro, est Sacramentum carnis visibilis, quia carne invisibili, id est specie, secundum quam caro Christi non videtur caro, significatur corpus Christi, quod est visibile et palpabile, ubi in forma sua apparet. Ita et de sanguine accipi debet.

Quem sensum confirmat Augustinus, aperiens qualiter praedicta intelligenda sint (quia obscuro dixerat), consequenter dicens, ita panem vocari corpus Christi, cum vere sil Sacramentum corporis Christi, quod in cruce positum est; sicut ipsa immolatio, quae fit manibus sacerdotis, vocatur Christi passio, non rei veritate, sed significanti mysterio, et sicut "Sacramentum fidei dicitur fides".

Satis responsum est haereticis obiectionibus eorum qui negant, verum corpus Christi in altari esse, et panem in corpus, vel vinum in sanguinem mystica consecratione converti, dicentes: Quis audeat manducare Dominum suum? Quis etiam audeat dicere, quotidie formari corpus Christi de materia vel substantia, quae non fuit caro Virginis?

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1