Capitulum 2
Capitulum 2
De Sanctorum testimoniis, quibus probatur, verum corpus Christi esse in altari.
Haec et his similia obiiciunt illi, in divino mysterio legem naturae sectantes; quorum perfidiam subdita convincunt testimonia.
Item, Ambrosius: "Si tantum valuit sermo Eliae, ut ignem de caelo deponeret; non valebit tantum Christi sermo, ut substantias mutet? De totius mundi operibus legitur: "Quia ipse dixit, et facta sunt", etc. Sermo igitur, qui potuit ex nihilo facere quod non erat, non potest ea quae sunt, in id mutare, quod non erant? Non enim minus est dare quam mutare novas naturas rebus".
Item: "Si ordinem quaerimus, viro mixta femina generare consueverat. Liquet igitur, quod praeter naturae ordinem Virgo generavit; et hoc quod conficimus corpus, ex Virgine est. Quid hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse partus ex Virgine?"
Item: "Ante benedictionem alia species nominatur; post consecrationem corpus significatur. Ante consecrationem aliud dicitur; post consecrationem sanguis nuncupatur. Tu dicis: Amen, hoc est, verum est. Quod sermo sonat, affectus sentiat".
Item Augustinus: "In specie panis et vini, quam videmus, res invisibiles, id est carnem et sanguinem, honoramus; nec similiter pendimus has duas species, sicut ante consecrationem pendebamus, cum fideliter fateamur, ante consecrationem panem esse et vinum, quod natura formavit; post consecrationem vero carnem Christi et sanguinem, quod benedictio consecravit".
Item, Ambrosius: "Panis est in altari usitatus ante verba sacra; ubi accessit consecratio, de pane fit Christi caro. Quomodo autem potest, quod panis est, esse corpus Christi? Consecratione, quae fit Christi sermone".
Item: "Si tanta vis est in sermone Domini, ut inciperent esse quae non erant, quanto magis operatorius est, ut sint quae erant, et in aliud commutentur? Et sic quod erat panis ante consecrationem iam corpus Christi est post consecrationem, quia sermo Christi creaturam mutat; et sic ex pane fit corpus Christi, et vinum cum aqua in calicem missum fit sanguis, consecratione verbi caelestis".
Item, Augustinus: "Sicut per Spiritum vera caro sine coitu creatur, ita per eundem ex substantia panis et vini idem corpus Christi et veritas est et figura: veritas, dum corpus Christi et sanguis virtute Spiritus ex panis vinique substantia efficitur; figura vero est id quod exterius sentitur".
On this page