Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

De intelligentia quorundam verborum ambiguorum.

Secundum hos duos modos sumendi intelligentia quorundam verborum ambigue dictorum distinguenda est.

Ait enim Augustinus: "Bonus accipit Sacramentum et rem Sacramenti; malus vero Sacramentum et non rem".

Sacramentum hic dicit corpus Christi proprium, de Virgine ductum; rem vero, spiritualem Christi carnem. Bonus ergo utramque Christi carnem accipit, malus vero tantum Sacramentum, id est corpus Christi sub Sacramento, et non rem spiritualem.

Item: "Non manducans manducat, et manducans non manducat; quia non manducans sacramentaliter, aliquando manducat spiritualiter", et e converso.

Et qui manducat spiritualiter, veritatem carnis et sanguinis dicuntur sumere, "quia ipsam efficientiam habent, id est remissionem peccatorum", pro qua videtur orari, cum dicitur: "Perficiant in nobis, Domine quaesumus, tua Sacramenta quod continent; ut quae nunc specie gerimus rerum veritate capiamus". Rerum veritatem dicit ipsam efficientiam, quasi: per haec Sacramenta praesta, ut sicut sacramentaliter carnem Christi sumimus, ita spiritualiter sumamus. "Vel petit sacerdos, ut Christus, qui nunc sub specie panis et vini sumitur, manifesta visione, sicut in essentia divinitatis est, quandoque capiatur".

Constat igitur, a bonis et a malis sumi corpus Christi, sed a bonis ad salutem, a malis ad perniciem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3