Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De modo conversionis.

Si autem quaeritur, qualis sit illa conversio, an formalis, an substantialis, vel alterius generis, definire non sufficio.

Formalem tamen non esse, cognosco, quia species rerum quae ante fuerant, remanent, et sapor et pondus.

Quibusdam videtur esse substantialis, dicentibus, sic substantiam converti in substantiam, ut haec essentialiter fiat illa. Cui sensui praemissae auctoritates consentire videntur.

Sed huic sententiae opponitur ab aliis sic: Si substantia panis, inquiunt, vel vini convertitur substantialiter in corpus vel sanguinem Christi, quotidie fit aliqua substantia corpus vel sanguis Christi, quae ante non erat; et hodie est aliquid corpus Christi, quod heri non erat; et quotidie augetur corpus Christi atque formatur de materia, de qua in conceptione non fuit factum.

Quibus hoc modo responderi potest: quia non ea ratione dicitur corpus Christi confici verbo caelesti, quod ipsum corpus, in conceptu Virginis formatum, deinceps formetur; sed quia substantia panis vel vini, quae ante non fuerat corpus Christi vel sanguis, verbo caelesti fit corpus Christi et sanguis. Et ideo sacerdotes dicuntur conficere corpus Christi et sanguinem, quia eorum ministerio substantia vini fit sanguis Christi; nec tamen aliquid additur corpori vel sanguini, nec augetur corpus Christi vel sanguis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1