Capitulum 2
Capitulum 2
Quomodo dicitur corpus Christi confici de substantia panis.
"Si vero quaeris modum quo id fieri possit, breviter respondeo: Mysterium fidei credi salubriter potest, investigari salubriter non potest".
Quod ergo corpus Christi panis in id mutatione non augmentatur, nec sanguis ex vini conversione, eius voluntati et potentiae adscribatur, qui idem corpus eduxit de Virgine; fit igitur substantia illa ista, sine huius augmento.
Nec tamen quidam concedunt, quod substantia panis aliquando sit caro Christi, etsi fiat caro Christi; sicut farina facta est panis, et aqua facta est vinum, nec tamen dicitur: farina est panis, et aqua est vinum.
Alii vero concedunt, illud quod erat panis vel vinum, post consecrationem esse corpus et sanguinem; nec tamen sequitur: panis est caro Christi, vel vinum est sanguis, quia substantia panis vel vini, postquam facta est Christi caro vel sanguis, non est substantia panis vel vini, sed caro et sanguis.
Ideo distinguendum videtur, cum dicitur: substantia panis, vel id quod erat panis, modo est corpus Christi (manens enim panis non est corpus Christi) sed mutata, id est, id quod facta est, est corpus Christi. Nec dicimus, substantiam panis vel vini materiam esse corporis vel sanguinis quia non de ea ut de materia formatur corpus; sed ipsa formatur in illud et efficitur illud.
Unde Augustinus in libro De Trinitate: "Corpus Christi dicimus illud quod ex fructibus terrae acceptum et prece mystica consecratum sumimus in memoriam dominicae passionis. Quod cum per manus hominis ad illam visibilem speciem perducatur, non sanctificatur, ut sil tam dignum Sacramentum, nisi operante invisibiliter Spiritu Dei".
Quidam vero sic dicunt conversionem illam esse intelligendam, ut sub illis accidentibus, sub quibus erat prius substantia panis et vini, post consecrationem sit substantia corporis et sanguinis, sic tamen, ut non eis afficiatur. Et sic asserunt dictum, panem transire in corpus Christi, quia, ubi erat panis, nunc est corpus Christi.
Quod si est, quid ergo fit de substantia panis et vini? Illi dicunt, vel in praeiacentem materiam resolvi, vel in nihilum redigi.
Alii vero putaverunt, ibi substantiam panis et vini remanere, et ibidem corpus Christi esse et sanguinem; et hac ratione dici, illam substantiam fieri istam, quia, ubi est haec, est et illa (quod mirum est) et ipsam substantiam panis et vini dicunt esse Sacramentum.
Sed quod non sit ibi substantia nisi corpus Christi et sanguis, ex praedictis aperte ostenditur et ex subditis.
Ait Ambrosius: "Panem istum, quem sumimus in mysterio, illum utique intelligo, qui manu Spiritus sancti formatus est in Virginis utero, et igne passionis decoctus in ara crucis. Panis enim Angelorum factus est cibus hominum; unde ait: "Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi"; et iterum: "Panis, quem, ego dabo, caro mea. est pro mundi vita". Ex his namque duabus sententiis aperte datur intelligi, quia panis iste et ille non duo, sed unus panis et una caro procul dubio unum efficitur corpus, illud vere, illud sane, quod sumtum est de Virgine, quod resurrexit et in caelum ascendit".
Item Gregorius: "Quis fidelium habere dubium possit, in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem caelos aperiri, in illo Christi mysterio Angelorum choros adesse, summa et ima sociari, unum quid ex invisibilibus atque visibilibus fieri".
Idem: "Eodem momento et in caelum rapitur, ministerio Angelorum consociandum corpori Christi, et ante oculos sacerdotis in altari videtur. Sicut Divinitas Verbi totum implet mundum, ita multis locis illud corpus consecratur; nec sunt tamen multa corpora Christi, sed unum corpus et unus sanguis. Ideoque sive plus sive minus quis inde percipiat, omnes aequaliter corpus Christi integerrime sumunt".
On this page