Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quare sub alia specie sumatur.

Sub alia autem specie tribus de causis carnem et sanguinem tradidit Christus et deinceps sumendum instituit, ut fides scilicet haberet meritum, quae est de his quae non videntur; quia "fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum". Et etiam ideo, ne abhorreret animus, quod cerneret oculus: quia non habemus in usu carnem crudam et sanguinem comedere. Quia ergo Christum vorari dentibus fas non est, in mysterio carnem et sanguinem nobis commendavit. Et etiam ideo, ne ab incredulis religioni insultaretur.

Unde Augustinus: "Nihil rationabilius, quam ut sanguinis similitudinem sumamus, ut ita et veritas non desit, et ridiculum nullum fiat a paganis, quod cruorem occisi hominis bibamus". Ne igitur hoc fieret, "et ne veluti quidam horror esset cruoris, in similitudinem accipis Sacramentum".

Ex praemissis iam liquet, quare sub alia specie, et quare sub ista hoc Sacramentum Dominus celebraverit et celebrari a nobis instituerit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3