Capitulum 4
Capitulum 4
Quare sub duplici specie.
"Ut ostenderetur, totam humanam naturam assumsisse, ut totam redimeret: panis enim ad carnem refertur, vinum ad animam, quia vinum operatur sanguinem, in quo sedes animae a physicis esse dicitur . Ideo ergo iri duabus speciebus celebratur, ut animae et carnis susceptio in Christo, et utriusque liberatio in nobis significetur".
Valet enim, ut ait Ambrosius, "ad tuitionem corporis et animae quod percipimus; quia caro Christi pro salute corporis, sanguis vero pro anima nostra offertur, sicut praefiguravit Moyses: Caro. inquit, pro corpore nostro offertur, sanguis vero pro anima" ; sed tamen "sub utraque specie sumitur, quod ad utrumque valet, quia sub utraque sumitur totus Christus. Sed si in altera tantum sumeretur, ad alterius tantum, id est corporis vel animae, non utriusque pariter tuitionem valere significaretur. Sub utraque tamen specie totus sumitur Christus; nec plus sub utraque, nec minus sub altera tantum sumitur".
Eadem enim ratio est, ut ait Hilarius, "in corpore Christi, quae in manna praecessit; de quo dicitur: "Qui plus collegerat non habuit amplius, nec qui minus paraverat habuit minus"".
Et licet sub utraque specie totus Christus sumatur, tamen non fit conversio panis nisi in carnem, nec vini nisi in sanguinem; nec debent dici duo Sacramenta, sed unum, quia sub utraque specie idem sumitur; neque Sacramentum iterari, quia benedictio non repetitur super eandem speciem; neque aliae substantiae in sacrificium veritatis offerri debent, quia de aliis non potest consecrari corpus Christi vel sanguis.
On this page