Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Quare aqua misceatur.

Aqua vero admiscenda est vino, quia aqua populum significat , qui per Christi passionem redemptus est.

"Calix ergo dominicus, iuxta canonum praeceptum, aqua et vino mixtum debet offerri; quia videmus, in aqua populum intelligi, in vino ostendi sanguinem Christi. Cum igitur in calice aqua vino miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei, in quem credit, copulatur; quae copulatio aquae et vini sic miscetur in calice Christi, ut mixtio illa non possit separari. Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis".

Si vero quaeritur, an irritum sit quod geritur, si aqua praetermittatur , audi quid sequitur in eodem canone: "Non potest, inquit, calix Domini esse aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque misceatur".

Item Cyprianus: "Calix Domini non est aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque misceatur; sicut nec corpus Domini potest esse farina sola nec aqua sola , nisi utrumque fuerit adunatum, et panis unius compage solidatum". Si quis tamen, non intendens introducere haeresim, oblivione vel ignorantia aquam praetermiserit, non videtur esse irritum Sacramentum; sed ille graviter esse corripiendus; nam et Graecorum Ecclesia non apponere aquam dicitur.

Quod etiam ex dictis Cypriani videtur posse colligi. Ait enim: "Si quis de antecessoribus nostris vel ignoranter vel simpliciter non hoc servavit quod nos Dominus facere exemplo et magisterio docuit, potest simplicitati eius, indulgentia Domini, venia concedi. Nobis vero non potest ignosci, qui nunc a Domino instructi sumus, ut calicem Domini cum vino mixtum, secundum quod Dominus obtulit, offeramus".

Ex hoc videtur, quod si quis simpliciter vel ignoranter vinum offerat sine aqua, Sacramentum conficiat.

Aqua vero nullatenus sine vino potest offerri in sacrificium; nec panis nisi de frumento; nec granum frumenti, nisi redactum in panem, quia Christus et panem se dicit, et grano frumenti se comparat Quod ergo supra dictum est, non posse vinum solum offerri, determinari oportet; recipit enim exceptionem: non potest, nisi simpliciter vel ignoranter fiat; vel non potest, id est, non debet. Quibusdam tamen videtur hoc generaliter verum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5