Colligitur etiam ex praedictis, quod Christus vinum
aqua mixtum dedit discipulis. Corpus vero tale dedit, quale tunc habuit, id est mortale et
passibile; nunc vero sumitur a nobis immortale et impassibile; nec tamen maiorem habet
efficientiam.
Eucharistia quoque intincta non debet dari populo pro
supplemento communionis , quia non legitur Christus alicui discipulorum praebuisse panem
intinctum nisi ludae. Tunc vero non accepit ludas corpus Christi, sed tantum panem, corpus
vero et sanguinem Christi ante, cum aliis discipulis, perceperat.