Text List

IV, Dist. 12, Cap. 1

Capitulum 1

Ubi illa accidentia fundentur.

"Si vero quaeritur de accidentibus, quae remanent, scilicet de speciebus et sapore et pondere, in quo subiecto fundentur, potius videtur mihi fatendum, existere sine subiecto, quam esse in subiecto; quia ibi non est substantia nisi corporis et sanguinis dominici, quae non afficitur illis accidentibus. Non enim corpus Christi talem in se habet formam, sed qualis in iudicio apparebit. Remanent ergo illa accidentia per se subsistentia ad mysterii ritum, ad gustus fideique suffragium, quibus corpus Christi, habens formam et naturam suam, tegitur".

PrevBack to TopNext