Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

De fractione et partibus.

Solet etiam quaeri de fractione et partitione quae ibi videtur fieri, utrum vera sit; et si vera fractio est, cuius rei sit, vel in qua re fiat, cumque non sit ibi alia substantia quam Christi, si in aliqua substantia est illa fractio, in corpore Christi esse videtur.

Sed econtra, cum ipsum corpus incorruptibile sit, quia immortale et impassibile, in ipso non posse esse videtur. Nam et Christus redarguit carnalem sensum discipulorum, qui putabant, Christi carnem sicut aliam in partes dividendam et morsibus lacerandam.

Ideo quibusdam placet, quod non sit ibi fractio, sicut videtur; sed dicitur frangi, quia videtur frangi.

Quibus obiicitur quod ait Ambrosius: "Nihil falsi putandum est in sacrificio veritatis, vel sicut fit in magorum praestigiis, ubi delusione quadam falluntur oculi, ut videant esse quod non est".

Ad quod illi dicunt: Non fallit nos visus, nec fallitur; quod esset, si crederetur ita frangi, ut videtur; neo illusio est, quia ad utilitatem fidei, non ad deceptionem ita fit; sicut et Christus se ostendit duobus discipulis in via in specie peregrini, nec in eo tamen talis forma erat, sed oculi eorum tenebantur, ne eum agnoscerent.

Alii vero dicunt, quod sicut ibi species panis est, et non est ibi res, cuius vel in qua sit illa species, ita est ibi fractio, quae non fit in aliqua re, quia nihil ibi frangitur; quod mirabiliter Dei potentia fieri dicunt, ut ibi sit fractio, ubi nihil frangitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2