Capitulum 3
Capitulum 3
[Cap. III]. Alii tradunt, corpus Christi essentialiter frangi et dividi, et tamen integrum et incorruptibile existere.
Quod se colligere asserunt ex confessione Berengarii, qui confessus est coram Nicolao Papa et pluribus episcopis, "panem et vinum, quae in altari ponuntur, post consecrationem non solum Sacramentum, sed etiam verum corpus et sanguinem Christi esse; et sensualiter, non solum Sacramento sed in veritate, manibus sacerdotum tractari et frangi, et fidelium dentibus atteri".
Sed quia corpus Christi incorruptibile est, sane dici potest fractio illa, et partitio non in substantia corporis, sed in ipsa forma panis sacramentali fieri, ut vera fractio et partitio sit ibi, quae fit non in substantia, sed in Sacramento, id est, in specie. Ne autem mireris vel insultes, si accidentia videantur frangi, cum ibi sint sine subiecto, licet quidam asserant, ea fundari in aere.
Est ibi vera fractio et partitio, quae fit in pane, id est in forma panis — unde Apostolus ait: "Panis, quem frangimus" — quia forma panis ibi frangitur et in partes dividitur, Christus vero integer manet et totus est in singulis.
Unde Augustinus: "Quando Christus manducatur, vita manducatur. Sed quis audeat manducare Dominum suum ? Et tamen invitans nos ad manducandum ait: "Qui manducat me, vivit, propter me". Nec occiditur Christus, ut manducetur, sed mortuos vivificat; quando manducatur, reficit, non deficit; vivit manducatus, quia resurrexit occisus; nec, quando manducamus, partes de illo facimus, et quidem in Sacramento sic fit".
Item : "Norunt fideles, quomodo manducent carnem Christi; unusquisque accipit pariem suam, unde et ipsa gratia partes vocantur. Per paries manducatur, et manet, integer totus: per partes manducatur in Sacramento, et manet integer totus in caelo, manet integer totus in corde tuo".
"Ideo ista dicuntur Sacramenta, quia in eis aliud videtur, et aliud intelligitur" ; videtur panis et calix , quod et oculi renuntiant, quod autem fides postulat instruenda, panis est corpus Christi, calix est sanguis.
Ex his satis datur intelligi, quod fractio et partes, quae ibi videntur fieri, in Sacramento fiunt, id est in specie visibili. Ideo-que illa Berengarii verba ita distinguenda sunt, ut "sensualiter, non modo Sacramento, sed in veritate, dicatur corpus Christi tractari manibus sacerdotum, frangi vero et atteri dentibus", vere quidem, sed in Sacramento tantum. Vera igitur est ibi attritio et partitio, sed in singulis partibus totus Christus est.
On this page