Capitulum 4
Capitulum 4
Quid autem partes illae significent, Sergius Papa tradit inquiens: "Triforme est corpus Christi : pars oblatae in calicem missa corpus Christi, quod iam resurrexit, monstrat; pars comesta, ambulans adhuc super terram; pars in altari usque ad finem Missae remanens, corpus iacens in sepulcro, quia usque in finem saeculi corpora Sanctorum in sepulcris erunt".
Et sicut partes illae mysticam tenent significationem, ita etiam fractio passionis Christi et mortis est repraesentatio.
Nam, ut ait Ambrosius, "quia in morte Christi liberati sumus, huius in edendo et bibendo carnem et sanguinem memores esse debemus".
Sed caveat quisque, ne indigne percipiat, quia iudicium manducat. "Non est enim panis iste, qui vadit in corpus, sed panis vitae aeternae, qui animae nostrae substantiam fulcit". "Sic igitur vive, ut quotidie merearis accipere", nec accedas indignus. "Indignus est qui aliter celebrat mysterium, quam Christus tradidit", vel qui habens mortale peccatum, accedit. "Ergo etsi sint peccata quotidiana vel non sint mortifera, antequam accedatis, debitoribus vestris dimittite. Si dimittis, dimittitur tibi, et sic securus accede. Panis enim salutaris est et non venenum". Si ita accedis, spiritualiter manducas: "spiritualiter enim manducat, qui innocentiam ad altare portat".
On this page