Capitulum 2
Capitulum 2
"Poenitentia dicitur a puniendo, qua quis punit illicita, quae commisit: poenitentiae virtus timore concipitur".
"Est autem poenitentia, ut ait Ambrosius, mala praeterita plangere, et plangenda iterum non committere".
Item Gregorius: "Poenitere est anteacta peccata deflere et flenda non committere. Nam qui sic alia deplorat, ut alia tamen committat, adhuc poenitentiam agere aut ignorat, aut dissimulat. Quid enim prodest, si peccata luxuriae quis defleat, et adhuc avaritiae aestibus anhelat?"
His verbis quidam vehementius inhaerentes, contendunt, vere poenitentem ultra non peccare damnabiliter; et si graviter peccaverit, veram non praecessisse poenitentiam.
Ait enim Isidorus: "Irrisor est, et non poenitens, qui adhuc agit quod poenitet; nec videtur Deum poscere subditus, sed subsannare superbus: canis reversus ad vomitum, et poenitens ad peccatum. Multi lacrymas indesinenter fundunt, et peccare non desinunt. Quosdam accipere lacrymas ad poenitentiam cerno, et. affectum poenitentiae non habere, quia inconstantia mentis nunc recordatione peccati lacrymas fundunt, nunc reviviscente usu, ea quae fleverunt, iterando committunt. Isaias de peccatoribus dicit: Lavamini, mundi estote. Lavatur et mundus est qui et praeterita plangit, et flenda iterum non admittit. Lavatur, et non est mundus, qui plangit quae gessit, nec deserit, et post lacrymas, ea quae fleverat, repetit".
Item Augustinus: "Inanis est poenitentia, quam sequens culpa coinquinat. Nihil prosunt lamenta, si replicantur peccata; nihil valet veniam a malis poscere et mala denuo iterare".
Item Ambrosius: "Reperiuntur qui saepius agendam poenitentiam putant, qui luxuriantur in Christo. Nam si vere in Christo poenitentiam agerent, iterandam postea non putarent; quia sicut unum baptisma, ita est una poenitentia".
Et item: "Magni profectus est renuntiasse errori": "imbutos enim vitiis animos exuere atque emendare virtutis est perfectae et caelestis gratiae".
Et ideo sane ita definiri potest: Poenitentia est virtus vel gratia qua commissa mala cum emendationis proposito plangimus et odimus, et plangenda ulterius committere nolumus; quia poenitentia vera est in animo dolere et odire vitia.
Unde illa verba praemissa: "Poenitere est anteacta deflere, et flenda non committere", recte sic accipi possunt, ut non ad diversa tempora, sed ad idem referantur, ut scilicet tempore quo deflet commissa mala, non committat voluntate vel opere flenda. Quod innuitur ex verbis consequentibus: "Nam qui sic alia deplorat", etc.
Hinc Augustinus ait: "Cavendum est, nequis existimet, infanda illa crimina, qualia qui agunt, regnum Dei non possidebunt , quotidie perpetranda et eleemosynis quotidie redimenda. In melius est enim vita mutanda, et per eleemosynas de peccatis praeieritis propitiandus est Deus, non ad hoc emendus quodam modo, ut ea semper liceat impune committere: nemini enim dedit laxamentum peccandi, etsi miserando deleat commissa peccata, si non satisfactio congrua negligatur".
Item Pius Papa: "Nihil prodest homini ieiunare et orare et alia religionis opera agere, nisi mens ab iniquitate revocetur".
Qui ergo a malis sic mentem revocat, ut commissa plangat, et plangenda committere non velit, nec satisfacere negligat, vere poenilet. Nec ideo non est vera poenitentia, quia forte post, non de proposito, sed casu vel infirmitate peccabit. Ille autem irrisor est, et non poenitens, qui sic commissa plangit, ut plangenda vo luntate vel opere committere non desinat. Ille etiam, qui post lacrymas repetit quae flevit, lavatur ad tempus, sed non est mundus, id est, illa munditia non est ei sufficiens ad salutem, quia est momentanea, non perseverans.
Item illud: "Inanis est poenitentia, quam sequens culpa coinquinat", sic intelligendum est: Inanis est, scilicet carens fructu illius poenitentiae, quam sequens culpa non inquinat: illius enim fructus est vitatio gehennae et adeptio gloriae. Mortificatur enim illa poenitentia et alia anteacta bona, per sequens pecca tum, ut non sortiantur mercedem quam meruerunt cum fierent, et quam haberent, si peccatum non succederet. Sed et, si de pec cato succedenti poenitentia agatur, et poenitentia quae praecessit, et alia anteacta bona reviviscunt; sed illa tantum quae ex ca ritate prodierunt. Illa enim sola viva sunt, quae in caritate fiunt; ideoque, si per sequentia peccata mortificantur, per sub sequentem poenitentiam reviviscere possunt; quae vero sine caritate fiunt, mortua et inania generantur; et ideo per poenitentiam reviviscere non valent.
Similiter intelligendum est illud: "Nihil prosunt lamenta", etc., et illud: "Nihil valet", etc. Si enim replicentur peccata, nihil valet ad salutem vel ad veniam in fine praecedens lamentum, quia nihil relinquitur de vitae munditia; quia aut peccata dimissa redeunt, ut quibusdam placet, cum replicantur; vel si non redeunt, eis tamen deletis, propter ingratitudinem ita reus et immundus constituitur, cum adhuc expiandis implicatur, ut si iam deleta redirent. De hoc tamen, scilicet an peccala redeant, post plenius agemus.
Similiter nihil valet ad salutem oblinendam vel ad munditiam vitae habendam, veniam de malis factis poscere, et mala denuo iterare.
Ita etiam intelligendum est illud quod idem Augustinus alibi ait: "Poenitentia est quaedam dolentis vindicta, puniens in se, quod dolet admisisse".
Et infra: "Continue dolendum est de peccato, quod declarat ipsa dictionis virtus: poenitere enim est poenam tenere, ut semper puniat in se ulciscendo, quod commisit peccando. Ille poenam tenet, qui semper vindicat quod commisisse dolet. Poenitentia igitur est vindicta semper puniens in se, quod dolet commisisse". "Quid restat nobis, nisi dolere in vita? ubi enim dolor finitur, deficit et poenitentia. Si vero poenitentia finitur, quid relinquitur de venia? Tamdiu gaudeat et speret de gratia, quamdiu sustentatura poenitentia. Dicit enim Dominus: Vade, et amplius noli peccare. Non dixit: ne pecces, sed nec voluntas peccandi in te oriatur. Quod quomodo servabitur, nisi dolor in poenitentia continue custodiatur? Hic semper doleat et de dolore gaudeat; et non sit satis quod doleat, sed ex fide doleat, et non semper doluisse doleat".
De poenitentia perfectorum vel ad salutem sufficienti intelligendum est quod supra dixit, scilicet: "Poenitentia est vindicta semper puniens quod commisit" ; et alia huiusmodi.
Si enim, iuxta quorundam intelligentiam, peccata dimissa redeunt, facile est intelligere, nihil de venia relinqui; quia peccata dimissa iterum replicantur. Sicut enim ille qui ex servitute in libertatem manumittitur, interim vere liber est, et tamen propter offensam, in servitutem postea revocatur; sic et poenitenti peccata vere dimittuntur, et tamen propter offensam quae replicatur, iterum redeunt.
On this page