Capitulum 3
Capitulum 3
De solemni et unica poenitentia.
Illud autem, quod Ambrosius ait: "Reperiuntur", etc.; et: "Sicut unum baptisma, ita et una poenitentia", non secundum generalem, sed secundum specialem morem Ecclesiae de solemni poenitentia dictum intelligitur, quae apud quosdam semel celebrata non iteratur.
Item illud aliud Ambrosii: "Poenitentia semel usurpata nec vere celebrata et fructum prioris aufert, et usum sequentis amittit", de solemni intelligitur.
Solemnis vero poenitentia, ut Ambrosius in eodem ait, est quae fit extra ecclesiam in manifesto, in cinere et cilicio, quae pro gravioribus horrendisque ac manifestis deliciis tantum imponitur. Et illa non est iteranda pro reverentia Sacramenti, et ne vilescat et contemptibilis hominibus fiat.
Unde Augustinus: "Quamvis caute et salubriter provisum sit, ut locus illius humillimae poenitentiae semel in ecclesia concedatur, ne medicina vilis, minus utilis esset aegrotis, quae tanto magis salubris est, quanto minus contemptibilis fuerit; quis tamen audeat Deo dicere: Quare huic homini, qui post poenitentiam primam rursus se laqueis iniquitatis obstringit, adhuc iterum parcis" ?
Origenes quoque de hac solemni poenitentia, quae pro gravioribus criminibus iniungitur, ait: "Si non aliqua culpa mortalis invenerit, quae non in crimine mortali, non in blasphemia fidei, sed in sermonis vel in morum vitio consistat, haec culpa semper reparari potest, nec interdicitur aliquando de huiusmodi poenitentiam agere. Sed non ita de gravioribus criminibus: in gravioribus enim criminibus semel tantum poenitentiae conceditur locus. Communia, quae frequenter incurrimus, semper poenitentiam recipiunt, et semper redimuntur".
Communia dicit peccata venialia et forte mortalia quaedam, aliis minus gravia, quae, sicut saepe committuntur, ita frequenter per poenitentiam redimuntur. Sed de gravioribus criminibus semel tantum agitur poenitentia, scilicet solemnis: nam et de illis, si iterentur, iteratur poenitentia, sed non solemnis. Quod tamen in quibusdam ecclesiis non servatur.
On this page