Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

"Est enim eleemosyna opus misericordiae, verissimeque dictum est: Miserere animae tuae, placens Deo".

"Non ergo se fallant qui per eleemosynas largissimas fructuum suorum vel pecuniae impunitatem se emere aestimant, in peccatis permanentes, quae ita diligunt, ut in eis optent versari. Qui vero diligit iniquitatem odit animam suam, et qui odit animam suam non est ei misericors, sed crudelis: diligendo quippe eam secundum saeculum, odit eam secundum Deum. Si ergo vult ei dare eleemosynam, per quam fit munda, odiat eam secundum saeculum, et diligat eam secundum Deum".

Hac eleemosyna, quam sibi homo primitus debet, mundantur interiora.

Ad quod Christus hortans ait: Mundate quae intus sunt. Immundis enim nihil est mundum; sed polluta sunt eorum mens et conscientia, ut ait Apostolus. Immundi vero sunt omnes, quos non mundat fides, qua creditur in Christum; de qua scriptum est: Mundans fide corda eorum. "Sed ne istas eleemosynas, quae fiunt de fructibus terrae, respuere Christus videretur, haec, inquit, oportuit facere, scilicet iudicium et caritatem Dei, et illa non omittere , id est eleemosynas fructuum terrenorum".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5