Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Ex his datur intelligi, quod in peccato mortali permanentes, etsi eleemosynas largas faciant, non tamen per eas satisfaciunt, quia inordinate agunt, dum a se non incipiunt. Nec proprie dicitur eleemosyna tale opus, dum sibi ipsis crudeles existunt, non placentes Deo. Non igitur dicenda est illa peccati satisfactio, quam quis agit pro uno peccato, dum perdurat in altero; quia "nihil prodest ieiunare et orare et alia bona agere, nisi mens revocetur a peccato": et si aliquando conversus tacitum peccatum sacerdoti fuerit confessus, de utroque imponenda ei est satisfactio, quia de primo condigne non satisfecit.

Quibusdam tamen videtur fuisse satisfactio, sed infructuosa, dum in peccato altero persistit; percipietur autem fructus eius, incipientque proficere, cum peccati alterius poenituerit. Tunc enim utrumque dimittitur peccatum, et satisfactio praecedens vivificatur, quae fuerat mortua; sicut baptismus illi qui ficte accedit, tunc primitus valet, cum fictio a mente recedit per poenitentiam.

Et in huius opinionis munimentum auctoritates inducunt.

Ait enim Augustinus: "Pium est credere, et nostra fides hoc postulat, ut, cum gratia Christi in homine destruxerit mala priora, etiam remuneret bona; et cum destruit quod suum non invenit, diligit bonum, quod in peccante plantavit".

Item, Hieronymus: "Si quando videris, inter multa peccata quemquam facere aliqua iusta opera, non est tam iniustus Deus, ut propter multa mala obliviscatur paucorum bonorum; sed faciet eum metere et in horrea congregare, quae in bona terra seminavit".

Sed haec dicta intelligimus de illo qui in caritate quodam tempore bona facit et bonus est, alio vero tempore malus est et multa peccata facit. Non ergo intelligendum est, eum inter multa peccata iusta opera fecisse, quasi simul eodemque tempore peccata fecerit et iusta opera, sed diversis temporibus utraque egisse: nisi enim bonus foret, quando bona fecit, non seminasse in terra diceretur bona. Destructis ergo malis, post opera bona commissis, priora bona, in caritate scilicet facta, quae sequentia mala mortificaverant, poenitentia de illis malis habita, vivificantur et remunerantur.

Unde Apostolus: lacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis; opera mortua nominans, priora bona significat, quae per sequens peccatum erant mortua , quia hi peccando priora bona irrita fecerunt. Haec sicut peccando fiunt irrita, ita per poenitentiam reviviscunt, et ad meritum aeternitatis prodesse incipiunt. Similiter et illud bonum amat Deus, quod plantavit in peccante, in illo scilicet, qui post illud bonum peccavit, non simul peccans et bene operans exstitit; quia talis hominis opus non diligeret Deus ad renumerationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6