Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Potest etiam accipi de operibus bonis, quae ab aliquo fiunt, dum malus est, et in peccato mortali persistit vel ad tempus, vel usque in finem; quae dicuntur remunerari a Deo et non dari oblivioni, non quia proficiant ad vitam aeternam obtinendam, sed ad tolerabilius extremi indicii supplicium- sentiendum; sicut de fide et ceteris, quae sine caritate habentur, Augustinus ait: "Si quis non habens caritatem, quae pertinet ad unitatem spiritus et vinculum pacis, quo Ecclesia connectitur, in aliquo schismate constitutus, ne Christum neget, patitur tribulationes, famem, persecutionem, vel flammas, vel bestias, vel ipsam crucem timore gehennae, nullo modo ista culpanda sunt, immo et hic laudanda est patientia. Non enim dicere poterimus, melius ei fuisse, ut Christum negando nihil eorum pateretur, quae passus est confitendo; sed aestimandum est, fortasse tolerabilius ei futurum iudicium, quam si, Christum negando, nihil eorum pateretur, ut illud quod ait Apostolus: Si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest, nihil prodesse intelligatur ad regnum obtinendum, non ad extremi indicii tolerabilius supplicium subeundum".

Et infra: "Haec propter caritatem dicta sunt, sine qua in nobis non potest esse vera poenitentia, quoniam in bonis caritas Dei est, quae tolerat omnia".

Ex his ostenditur, bona, quae sine caritate fiunt, prodesse quidem ad tolerabiliorem poenam sentiendam, sed non ad vitam obtinendam.

Illa etiam, quae in caritate quis facit, si postea prolapsus fuerit nec exsurrexerit, non esse in memoria Dei, Ezechiel dicit: "Si averterit se iustus a iustitia et fecerit iniquitatem, nunquid vivet? Omnes iustitiae eius, quas fecerat, non recordabuntur" ; "in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitiae, quas fecit."

In cuius loci expositione Gregorius ait: "Hoc nobis maxime considerandum est, quia, cum mala committimus, sine causa ad memoriam transacta bona revocamus, quoniam in perpetratione malorum nulla debet esse fiducia praeteritorum bonorum".

Intelligendum est hic, ad vitam percipiendam bona praeterita non dare fiduciam, etsi ad mitiorem poenam; alioquin praemissae auctoritati Augustini obviaret. Et bona igitur sine caritate facta, quae comitatur mortalis culpa, quam non delet sequens poenitentia, ad sensum mitioris poenae proficiunt, non ad vitae fructum.

Salis arbitror illis esse responsum, qui asserunt, de uno crimine poenitentiam agi et veniam praestari, alio in delectatione retento, vel per confessionem non exposito.

Qui non modo praemissis auctoritatibus confutantur, sed et subditis.

Ait enim Augustinus: "Sunt plures, quos poenitet peccasse, sed tamen omnino reservantes sibi quaedam, in quibus delectentur, non animadvertentes, Dominum simul mutum et surdum a daemonio liberasse: per hoc docet nos nunquam nisi de omnibus sanari. Si enim vellet peccata ex parte reservari, habentem daemonia septem, perficere potuit, sex expulsis. Expulit autem septem, ut omnia crimina simul eiicieuda doceret. Legionem vero daemonum ab alio eiiciens, nullum reliquit de omnibus, qui liberatum possideret, ostendens, quod si etiam peccata sint mille, oportet de omnibus poenitere. Nunquam aliquem sanavit Dominus, quem non omnino liberaverit. Totum enim hominem sanavit in Sabbato, quia et corpus ab omni infirmitate, et animam ab omni contagione; indicans, poenitentem oportere simul dolere de omni crimine: scio enim Dominum inimicum omni criminoso. Quomodo ergo qui crimen reservat, de alio reciperet veniam? Sine amore Dei consequeretur veniam, sine quo nemo unquam invenit gratiam: hostis enim Dei est, dum offendit perseveranter. Quaedam enim impietas infidelitatis est ab illo qui iustus et iustitia est, dimidiam sperare veniam: iam enim sine vera poenitentia inveniret gratiam. Poenitentia enim vera ad baptismi puritatem conatur ducere. Recte enim poenitens, quidquid sordis post purificationem contraxit, oportet ut abluat saltem lacrymis mentis; sed satis durus est cuius mentis dolorem oculi non declarant. Sed sciat, se culpabiliter durum, qui deflet damna temporis vel mortem amici, et dolorem peccati non ostendit in lacrymis. Quem ergo poenitet, omnino poeniteat".

Idem: "Poenitentes, si vere estis poenitentes, et non estis irridentes, mutate vitam, reconciliamini Deo! Poenitentiam agis, genua figis, et rides, subsannans patientiam Dei. Si poenitentiam agis, poenitet; si non poenitet, non poenitens es. Si ergo poenitet, cur facis quae male fecisti? Si fecisse poenitet, noli facere; si adhuc facis, certe non es poenitens".

Item Innocentius II: "Admonemus fratres nostros, ne falsis poenitentiis laicorum animas decipi et in infernum pertrahi patiantur. Falsam autem poenitentiam esse constat, cum, spretis pluribus, de uno solo poenitentia agitur; vel cum sic agitur de uno, ut non discedatur ab alio".

Ex praemissis perspicua fit notitia verae poenitentiae et satisfactionis.

Illa enim vera est poenitentia quae peccatum abolet; quod illa sola facit, quae scelus corrigit; illa vero scelus corrigit, quae odium commissi criminis et committendi cum desiderio satisfaciendi affert.

ludas enim poenituisse legitur sine assecutione veniae, quia tali poenitentia non corrigit crimen.

Unde Hieronymus: "Nihil Indae profuit egisse poenitentiam, per quam scelus corrigere non potuit. Si quando frater sic peccat in fratrem, ut emendare non valeat quod peccavit, potest ei dimitti; sin autem permanent opera, frustra voce assumitur poenitentia; hoc est quod de eo dicitur: Et oratio eius fiat in peccatum; ut non solum emendare nequiverit proditionis nefas, sed proprii homicidii scelus addiderit".

Cave, qualiter intelligas illud: "Ut emendare non valeat quod peccavit", etc. Non enim emendatio hic intelligenda est rei demptae recompensatio, sed delicti exprobratio et abominatio cum satisfactionis desiderio. Demit enim iniuste quis alicui quod restituere non valet, ut oculum vel vitam et huiusmodi; et tamen, si poenituerit peccati, cum amore condignae satisfactionis, veniam habet. Nec ideo quisquam putet, qui rem alienam iniuste abstulit, quam reddere potest, de illo peccato poenitere ac veniam consequi, nisi restituat ablatum. "Quamdiu enim res, propter quam peccatum est, non redditur, si reddi potest, non agitur poenitentia, sed fingitur".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7