Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De tribus in poenitentia considerandis, scilicet compunctione, confessione, satisfactione.

In perfectione autem poenitentiae tria observanda sunt, scilicet compunctio cordis, confessio oris, satisfactio operis.

Unde loannes, Os aureum: "Perfecta poenitentia cogit peccatorem omnia libenter ferre: in corde eius contritio, in ore confessio, in opere tota humilitas. Haec est fructifera poenitentia" ; ut, sicut tribus modis Deum offendimus, scilicet corde, ore, manu ita tribus modis satisfaciamus.

"Sunt enim tres peccati differentiae, ut ait Augustinus, et in corde, et in facto, et in consuetudine vel verbo, tanquam tres mortes: una quasi in domo, scilicet cum in corde consentitur libidini; altera quasi prolata iam "extra portam", cum in factum procedit assensio; tertia cum malae consuetudinis tanquam mole premitur animus, vel noxiae defensionis clypeo armatur, quasi in sepulcro iam putens. Haec sunt tria genera mortuorum, quae Dominus legitur suscitasse".

Huic igitur triplici morti triplici remedio occurritur: contritione, confessione, satisfactione.

Compunctio nobis commendatur ibi: "Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra."

Confessio ibi: "lustus in principio sermonis accusator est sui;" vere enim confitetur qui se accusat, qui exsecrando malum sibi imputat. Et ibi: "Effundite coram illo corda vestra." Et item: "Confitemini alterutrum peccata vestra."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1