Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quae sit vera satisfactio.

Satisfactio a loanne praecipitur, ubi ait: "Facite fructus dignos poenitentiae," scilicet ut secundum qualitatem et quantitatem culpae sit qualitas et quantitas poenae. "Non enim par debet esse fructus boni operis eius qui nihil vel minus peccavit, et eius qui gravius cecidit".

Ideo discretio poenitenti valde necessaria est, ut illa gerat, quae Augustinus tradit dicens: "Consideret qualitatem cri minis in loco, in tempore, in perseverantia, in varietate personae, et quali hoc fecerit tentatione, et in ipsius vitii multiplici exsecutione. Oportet enim, poenitere fornicantem secundum excellentiam sui status vel officii, vel secundum modum meretricis, et in modo operis sui, et qualiter turpitudinem egerit: si in loco sacrato, si in tempore orationi constituto, ut sunt festivitates et tempora ieiunii. Consideret, quantum perseveraverit, et defleat, quod perseveranter peccavit. et quanta victus fuerit impugnatione — sunt enim qui non solum non vincuntur, sed ultro se peccato offerunt nec exspectant tentationem, sed praeveniunt vo luptatem — et pertractet secum, quam multiplici actione vitii delectabiliter peccavit. Omnis ista varietas confitenda est et deflenda, ut, cum cognoverit, quod peccatum est, cito inveniat Deum pro pitium. In cognoscendo augmentum peccati inveniat, cuius aetatis fuerit, cuius sapientiae et ordinis. Immoretur in singulis istis et sentiat modum criminis, purgans lacrymis omnem qualitatem vitii, defleat virtutem, qua interim caruit: dolendum enim est, non solum quod peccavit, sed quia se virtute privavit. Defleat etiam, quoniam "offendens in uno, factus est omnium reus:"ingratus enim exstitit qui plenus virtutibus Deum omnino non ti muit. In hoc enim quisque peccator fit culpabilior, quo est. Deo acceptior; ideo enim Adam plus peccavit, quia omni bono abundavit. Alio etiam modo "offendens in uno, factus est omnium reus:"quia omnis virtus patitur detrimentum ab uno vitio".

"Ponat se omnino in indicio et potestate sacerdotis, nihil sui reservans sibi, ut omnia, eo iubente, paratus sit facere pro recipienda vita animae, quae faceret pro evitanda corporis morte, et hoc cum desiderio, quia vitam recuperat infinitam: cum gaudio enim facere debet immortalis futurus, quae faceret pro differenda morte moriturus. Semper deprecetur Deum, offerat Deo mentem et cordis contritionem, deinde et quod potest de possessione; tunc, quod offerat, securus offerat: "Respexit enim Dominus et Abel et ad munera eius;"prius dicit ad Abel quam ad munera eius. In iudicio igitur cordis conferenda est eleemosyna tribuentis; nec considerandum est quantum, sed qua mente, qua affectione dat quod potest. Qui igitur sua peccata redimere vult temporalium oblatione, prius offerat mentem. Caveat, ne verecundia ductus dividat apud se confessionem, ut diversa diversis velit sacerdotibus manifestare. Quidam enim uni celant quae alii manifestanda conservant; quod est se laudare et ad hypocrisim tendere et semper venia carere, ad quam per frusta putant pervenire. Paveat etiam, ne prius ad dominicum corpus accedat, quam confortet bona conscientia; et doleat, quod nondum audeat sumere quem multum desiderat cibum salutarem. Cohibeat etiam se a ludis, a spectaculis saeculi, qui perfectam vult consequi remissionis gratiam. Isti sunt digni fructus poenitentiae, animam captivam elaqueantes, et in libertate servantes".

Et infra: "Quaerat anima fructus dignos, etsi non dignos poenitentiae. Sunt enim digni fructus virtutum, qui non sufficiunt poenitentibus: poenitentia enim graviores postulat, ut dolore et gemitibus mortuus impetret vitam".

Ex his ostenditur, qui sint digni fructus poenitentiae, quibus vera satisfactio expletur, et quod non omnes digni fructus sunt digni fructus poenitentiae; quod de illa poenitentia intelligitur, quae maiorum est criminum. Non enim sufficiunt graviter delinquentibus, quae sufficiunt minus vel parum peccantibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2