Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quae sit satisfactio falsa.

Et sicut sunt digni fructus poenitentiae ac vera satisfactio, ita et indigni fructus et falsa satisfactio, id est falsa poenitentia.

Unde Gregorius: "Falsas poenitentias dicimus, quae non secundum auctoritates Sanctorum pro qualitate criminum imponuntur. Ideoque miles, vel negotiator, vel alicui officio deditus, quod sine peccato exerceri non possit, si culpis gravioribus irretitus ad poenitentiam venerit, vel qui bona alterius iniuste detinet, vel qui odium in corde gerit, recognoscat, se veram poenitentiam non posse peragere, nisi negotium relinquat, vel officium deserat, et odium ex corde dimittat, et bona, quae iniuste abstulit, restituat. Nec tamen desperet; interim quidquid boni facere potest, hortamur, ut faciat, ut Deus cor illius illustret ad poenitentiam".

Cum sit poenitentia interior et exterior, de utraque per praemissa satis apparet, quae sil vera, et quae sit falsa.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3