Capitulum 4
Capitulum 4
De tribus actionibus poenitentiae.
Praedictis vero adiiciendum est, quod tribus modis agitur poenitentia: ante baptismum scilicet de prioribus peccatis; post baptismum de gravioribus, quae post committuntur; est etiam poenitentia venialium quotidiana, quae etiam humilium est et perfectorum.
Unde Augustinus: "Tres sunt actiones poenitentiae, quas mecum vestra eruditio recognoscit. Una est, quae novum hominem parturit, donec per baptismum omnium praeteritorum fiat abolitio peccatorum; quia nullus suae voluntatis arbiter, nisi poeniteat eum veteris vitae, novam inchoare potest; a qua parvuli sunt immunes, cum baptizantur, quia nondum possunt uti libero arbitrio, quibus tamen ad remissionem originalis peccati prodest eorum fides, a quibus offeruntur".
"Altera est actio poenitentiae post baptismum, quae fit pro illis peccatis, quae Legis decalogus continet". "Agunt ergo homines poenitentiam ante baptismum de peccatis prioribus, ita tamen, ut etiam baptizentur, sicut Petrus ait: "Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini,"etc. Agunt etiam poenitentiam, si post baptismum ita peccaverim, ut excommunicari et post reconciliari mereantur".
On this page