Capitulum 5
Capitulum 5
"sed illa quae humanae fragilitati, quamvis parva, tamen crebra subrepunt, quae, si collecta contra nos fuerint, ita nos gravabunt et oppriment, sicut unum aliquod grande peccatum. Quid enim interest ad naufragium, an uno grandi fluctu navis operiatur et obruatur, an paulatim subrepens aqua in sentinam per negligentium culpam impleat navim, et submergatur? Ideo ieiunium et eleemosynae et orationes invigilent; in quibus cum dicimus: "Dimitte nobis debita nostra,"etc., manifestamus, nos habere quod nobis dimittatur; et in his verbis humiliantes animas nostras, quotidianam agere poenitentiam non cessamus".
On this page