Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

De satisfactione venialium.

Quae autem pro venialibus sit satisfactio sufficiens, Augustinus insinuat, ita inquiens in Enchiridio: "De quotidianis et brevibus levibusque peccatis, sine quibus haec vita non ducitur, quotidiana oratio fidelium satisfacit. Eorum enim est dicere: "Pater noster, qui es in caelis."Delet omnino haec oratio minimaquotidiana peccata; delet et illa, a quibus vita fidelium, etiam scelerate gesta, sed poenitendo in melius commutata, discedit, si, ut veraciter dicitur: "Dimitte nobis debita nostra,"ita veraciter dicatur: "sicut et nos dimittimus debitoribus nostris", id est, si fiat quod dicitur; quia et ipsa eleemosyna est veniam petentibus omnino ignoscere".

Ex his aliisque praemissis iam facile est intelligere, quae pro venialibus sit exhibenda satisfactio.

Sufficit enim dominica oratio cum ieiunio aliquo et eleemosynis, sic tamen, ut praecedat contritio aliquantula, et addatur confessio, si adsit facultas; de qua confessione post tractabitur.

Pro gravioribus vero peccatis haec etiam in satisfactione adhibenda sunt, sed multo vehementius atque districtius, quia, ut ait Augustinus, ad agendam poenitentiam "non sufficit mores in melius commutare et a malis factis recedere, nisi et de his quae facta sunt, satisfiat Domino per poenitentiae dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6