Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Utrum sine confessione dimittantur peccata.

Hic oritur quaestio multiplex. Primo enim quaeritur, utrum absque satisfactione et oris confessione, per solam cordis contritionem, peccatum alicui dimittatur. Secundo, an aliquando sufficiat confiteri Deo sine sacerdote. Tertio, an laico fideli facta valeat confessio.

In his enim etiam docti diversa sentire inveniuntur, quia super his varia ac pene adversa tradidisse videntur doctores.

Dicunt enim quidam, sine confessione oris et satisfactione operis, neminem a peccato mundari, si tempus illa faciendi habuerit.

Alii vero ante oris confessionem et satisfactionem, in cordis contritione, peccatum dimitti a Deo, si tamen votum confitendi habeat.

Unde Propheta: "Dixi, confitebor adversum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti," etc. Quod exponens Cassiodorus ait: " "Dixi,"id est deliberavi apud me, quod "confitebor, et tu remisisti."Magna pietas Dei, quod ad solam promissionem peccatum dimiserit: votum enim pro operatione iudicatur".

Item Augustinus: "Nondum pronuntiat; promittit se pronuntiaturum, et Deus dimittit, quia hoc ipsum dicere, quoddam pronuntiare est corde: nondum est vox in ore, ut homo audiat confessionem, et Deus audit".

Item: "Sacrificium Deo spiritus contribulatus", etc. Alibi etiam legitur: "Quacumque hora peccator conversus fuerit et ingemuerit, vita vivet et non morietur;" non dicitur: ore confessus fuerit, sed "conversus ingemuerit." "Unde datur intelligi, quod etiam ore tacente, veniam interdum consequimur. Hinc etiam leprosi illi, quibus Dominus praecepit ut ostenderent se sacerdotibus, in itinere, antequam ad sacerdotes venirent, mundati sunt. Ex quo insinuatur, quod antequam sacerdotibus ora nostra aperiamus, id est peccata confiteamur, a lepra peccati mundamur. Lazarus etiam non prius de monumento est adductus et post a Domino suscitatus, sed intus suscitatus, prodiit foras vivus; ut ostendatur suscitatio animae praecedere confessionem: nemo enim potest confiteri nisi suscitatus, quia "a mortuo,"velut qui non est, "perit confessio". Nullus ergo confitetur nisi resuscitatus; nemo vero resuscitatur, nisi qui a peccato solvitur; quia peccatum mors animae est, quae ut est vita corporis, ita eius vita Deus est".

His aliisque pluribus probatur, ante confessionem vel satisfactionem, sola compunctione peccatum dimitti.

Quod qui negant eas determinare laborant, nec non in huius sententiae depressionem et suae opinionis assertionem, auctorum testimonia inducunt.

Ait enim Dominus per Isaiam: "Dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris."

Item Ambrosius: "Non potest quisquam iustificari a peccato, nisi fuerit peccatum ante confessus".

Idem : "Confessio a morte animam liberat; confessio aperit paradisum; confessio spem salutis tribuit, quia non meretur iustificari, qui in vita sua peccatum non vult confiteri. Illa confessio nos liberat, quae fit cum poenitentia. Poenitentia vera est dolor cordis et amaritudo animae pro malis, quae quisque commisit".

Item loannes: "Non potest quisquam gratiam Dei accipere, nisi purgatus fuerit ab omni peccato, per poenitentiae confessionem, et per baptismum".

Item Augustinus: "Agite poenitentiam, qualis agitur in Ecclesia. Nemo dicat sibi: occulte ago, apud Deum ago; novit Deus, qui mihi ignoscit, quia in corde ago. Ergo sine causa dictum est: "Quae solveritis in terra, soluta erunt et in caelis?"Ergo sine causa claves datae sunt? Frustramus verbum Christi. lob dicit: "Si erubui in conspectu populi peccata mea confiteri"" !

Item Ambrosius: "Venialis est culpa, quam sequitur confessio delictorum".

Item Augustinus super illum locum: "Non absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum:" "Puteus est profunditas inquitatis, in quam si cecideris, non claudet super te os suum, si tu non claudis os tuum. Confitere ergo et dic: "De profundis clamavi,"etc.; et evades. Claudit super illum qui in "profundo contemnit,"a quo mortuo, velut qui non sit, "perit confessio"".

Idem: "Nullus debitae gravioris poenae accipit veniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem, quam debeat, solverit poenam. Ita enim impertitur a Deo largitas misericordiae, ut non relinquatur iustitia disciplinae".

Item Hieronymus: "Qui peccator est, plangat delicia propria vel populi, et ingrediatur Ecclesiam, de qua propter peccata fuerat egressus, et dormiat in sacco, ut praeteritas delicias, per quas Deum offenderat, vitae austeritate compenset".

His aliisque pluribus auctoritatibus nituntur assserere, sine confessione vocis et aliqua solutione poenae, neminem a peccato mundari.

Quid ergo super his sentiendum? quid tenendum?

Sane, quod sine confessione oris et solutione paenae exterioris, peccata delentur per contritionem et humilitatem cordis. Ex quo enim proponit mente compuncta, se confessurum, Deus dimittit; quia ibi est confessio cordis, etsi non oris, per quam anima interius mundatur a macula et contagio peccati commisi, et debitum aeternae mortis relaxatur.

Illa ergo, quae superius dicta sunt de confessione et poenitentia, vel ad confessionem cordis et ad interiorem poenam referenda sunt, sicut illud Augustini, "quod nullus dicitur veniam consequi, nisi piius quantulamcumque peccati solverit poenam" ; vel de exteriori poena accipienda sunt, et ad contemnentes vel negligentes referenda, sicut illud: "Nemo dicat, occulte ago", etc. Nonnulli enim in vita peccata confiteri negligunt vel erubescunt, et ideo non merentur iustificari.

Sicut enim praecepta est nobis interior poenitentia, ita et oris confessio et exterior satisfactio, si adsit facultas: unde nec vere poenitens est qui confessionis votum non habet. Et sicut peccati remissio munus Dei est, ita poenitentia et confessio, per quam peccatum deletur, non potest esse nisi a Deo, ut Augustinus ait: "Iam, inquit, donum sancti Spiritus habet qui confitetur et poenitet, quia non potest esse confessio peccati et punitio in homine ex se ipso: cum enim irascitur sibi quisque et displicet, sine dono Spiritus sancti non est". Oportet ergo, poenitentem confiteri, si tempus habeat; et tamen, antequam sit confessio in ore, si votum sit in corde, praestatur ei remissio.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1