Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

An sufficiat soli Deo confiteri.

Iam secundum quaestionis articulum inspiciamus, scilicet utrum sufficiat peccata confiteri soli Deo, an oporteat confiteri sacerdoti.

Quibusdam visum est sufficere, si soli Deo fiat confessio sine indicio sacerdotali et confessione Ecclesiae, quia David dicit: "Dixi, confitebor Domino, et tu remisisti," etc.; non ait sacerdoti, et tamen remissum sibi dicit peccatum.

Item Ambrosius: "Ideo flevit Petrus, quia culpa obrepsit ei; non invenio quid dixerit; invenio quod fleverit. Lacrymas eius lego, satisfactionem non lego. Sed quod defendi non potest, ablui potest: lavant lacrymae delicium, quod voce pudor est confiteri; et veniae fletus consulunt et verecundiae." Hoc idem etiam Maximus dicit episcopus.

Item Ioannes Chrysostomus: "Non tibi dico, ut te prodas in publicum, neque apud alios accuses, sed obedire te volo Prophetae dicenti: "Revela viam luam ante Deum."Ergo tua confitere peccata apud verum indicem, cum oratione delicta tua pronuntia, non lingua, sed conscientiae tuae memoria; et tunc demum spera te misericordiam posse consequi. Si habueris peccata tua in mente continue, nunquam malum adversus proximum in corde tenebis".

Idem: "Peccata tua dicito, ut deleas illa. Sed si confunderis alicui dicere, dicito et quotidie in anima tua; non dico, ut confitearis ea conservo tuo, ut libi exprobret; dicito Deo, qui curat ea. Nec enim, si non dixeris, ignorat ea: cum faciebas ea, praesto erat; cum admitteres ea, cognoverat. Nunquid ea vult a te cognoscere? Peccare non erubuisti, et confiteri erubescis? Dicito in hac vita, ut in alia requiem habeas; dicito ingemiscens et lacrymans. In codice scripta sunt peccata tua; spongia peccatorum tuorum lacrymae tuae sint".

Item Prosper: "Illi quorum peccata humanam notitiam latent, non ab ipsis confessa nec ab aliis publicata, si ea confiteri vel emendare noluerint, Deum, quem habent testem, ipsum et habituri sunt ultorem. Quodsi sui ipsi indices fiant, et veluli suae iniquitatis ultores, hic in se voluntariam poenam severissimae animadversionis exerceant, temporalibus poenis mutabunt aeterna supplicia, et lacrymis, ex vera cordis contritione fluentibus, restringent aeterni ignis incendia".

El infra: "Facilius sibi Deum placabunt illi qui aut propriis confessionibus crimen produnt, aut nescientibus aliis, ipsi in se voluntariae excommunicationis sententiam ferunt, et ab altari, cui ministrabant, non animo, sed officio separati, vitam suam quasi mortuam plangunt, certi quod reconciliati sibi efficacis poenitentiae fructibus, a Deo non solum amissa recipiant, sed etiam supernae civitatis gaudia recipiant".

His auctoritatibus innituntur qui sufficere contendunt Deo confiteri peccata sine sacerdote. Dicunt enim, quod si quis timens, detegi culpam suam apud homines, ne inde opprobrio habeatur, vel alii suo exemplo ad peccandum accingantur, et ideo taceat homini et revelet Deo, consequitur veniam.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2