Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Quomodo sacerdotes ligant, vel solvunt a peccatis.

Non autem hoc sacerdotibus concessit, quibus tamen tribuit potestatem ligandi et solvendi, id est, ostendendi homines ligatos vel solutos — unde et Dominus leprosum prius sanitati per se restituit, deinde ad sacerdotes misit, quorum iudicio ostenderetur mundatus; ita etiam Lazarum iam vivificatum obtulit discipulis solvendum — quia, etsi aliquis apud Deum sit solutus, non tamen in facie Ecclesiae solutus habetur nisi per sacerdotis iudicium. In solvendis igitur culpis vel retinendis ita operatur sacerdos evangelicus et indicat, sicut olim legalis in illis qui contaminati erant lepra, quae peccatum figurat.

Unde Hieronymus Super Matthaeum, ubi Dominus ait Petro: "Tibi dabo claves regni caelorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis:" "Hunc, inquit, locum quidam non intelligentes, aliquid sumunt de supercilio Pharisaeorum, ut damnare innoxios vel solvere se putent noxios, cum apud Deum non sententia sacerdotum, sed reorum vita quaeratur. In Levitico ostendere se sacerdotibus iubentur leprosi, quos illi non faciunt leprosos vel mundos, sed discernunt qui mundi vel immundi sunt; ita et hic".

Aperte hic ostenditur, quod non sequitur Deus Ecclesiae iudicium, quae per surreptionem et ignorantiam interdum iudicat; Deus autem semper iudicat secundum veritatem. Et in remittendis vel retinendis culpis id iuris et officii habent evangelici sacerdotes, quod olim sub Lege habebant legales in curandis leprosis. Hi ergo peccata dimittunt vel retinent, dum dimissa a Deo vel retenta iudicant et ostendunt. Ponunt enim sacerdotes "nomen Dei super filios Israel, sed ipse benedicit," ut legitur in Numeris. Hunc modum ligandi et solvendi Hieronymus supra notavit.

Ligant quoque sacerdotes, dum satisfactionem poenitentiae confitentibus imponunt; solvunt, cum de ea aliquid dimittunt, vel per eam purgatos ad Sacramentorum communionem admittunt; quem modum superius Leo Papa notavit. Secundum hunc modum etiam dicuntur sacerdotes dimittere peccata vel retinere. Unde superius Augustinus dixit: "Quibus remittunt, remittit Deus", etc. Opus enim iustitiae exercent in peccatores, cum eos iusta poena ligant; opus misericordiae, dum de ea aliquid relaxant, vel Sacramentorum communioni conciliant; alia opera in peccatores exercere nequeunt.

Et notandum, quia quos satisfactione poenitentiae ligant, eo ipso a peccatis solutos ostendunt, quia non imponitur alicui satisfactio poenitentialis, nisi quem sacerdos vere poenitentem arbitratur; alii non imponit et eo ipso peccatum retineri a Deo indicat.

Quod autem hoc ad claves pertineat, Augustinus ostendit dicens: "Frustrat claves Ecclesiae qui sine arbitrio sacerdotis poenitentiam agit, si sine oris confessione criminis indulgentia impetratur".

Est et alius modus ligandi et solvendi, qui per excommunicationem geritur, dum aliquis, secundum canonicam disciplinam tertio vocatus ad emendationem manifesti delicti, et satisfacere vilipendens, sententia Ecclesiae a loco orationis et Sacramentorum communione et fidelium consortio praeciditur, ut erubescat, et pudore sceleris conversus, poeniteat, ut sic spiritus eius salvus sit. Quodsi poenitentiam profitens resipuerit, negatae communioni admittitur et Ecclesiae reconciliatur. Haec autem Ecclesiae anathematizatio hanc poenam illis qui digne percelluntur, infligit, quia gratia Dei et protectio illis amplius subtrahitur, ac sibi ipsis relinquuntur, ut sit eis liberum ruere in interitum peccati; in quos etiam diabolo maior saeviendi potestas datur. Orationes quoque Ecclesiae et benedictionum ac meritorum suffragia eis nequaquam suffragari putantur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6