Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Quomodo intelligendum sil illud: Quodcumque solveris, etc.

Secundum hos ligandi et solvendi modos quomodo verum est quod dicitur: "Quodcumque solveritis super terram, erit solutum et in caelis, et quodcumque ligaveritis super terram, erit ligatum et in caelis" ? Aliquando enim ostendunt solutos vel ligatos, qui non sunt apud Deum; et poena satisfactionis vel excommunicationis interdum indignos ligant vel solvunt, et indignos Sacramentis admittunt, et dignos admitti arcent.

Sed intelligendum est hoc in illis quorum merita solvi vel ligari postulant. Tunc enim sententia sacerdotis iudicio Dei et totius caelestis curiae approbatur et confirmatur, cum ita ex discretione prodit ut reorum merita non contradicant. Quoscumque ergo solvunt vel ligant, adhibentes clavem discretionis reorum meritis, solvuntur vel ligantur in caelis, id est apud Deum; quia divino iudicio sententia sacerdotis sic progressa approbatur et confirmatur. Quos ergo secundum merita sententia Ecclesiae percellit, laedit, et illi foris sunt apud Deum.

Qui autem non meruit, sententia Ecclesiae non laeditur, nisi contemnat.

Unde Origenes: "Exiit quis a veritate, a fide, a caritate, per hoc exit de castris Ecclesiae, etiam si episcopi voce non abiiciatur; sicut e contra aliquis non recto iudicio foras mittitur, sed si non egit ut mereretur exire, nihil laeditur. Interdum enim qui foras mittitur intus est; et qui foris est, intus videtur retineri".

Ecce qualis et quantus est usus apostolicarum clavium. Iam ostensum est ex parte, qualiter sacerdotes dimittunt peccata vel tenent, et tamen retinuit sibi Dens quandam singularem potestatem dimittendi vel retinendi, quia ipse solus per se debitum aeternae mortis solvit et animam interius purgat.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7