Capitulum 8
Capitulum 8
Quae sini interiores tenebrae et interior macula.
Hic quaeritur, quae sit illa macula, et quae sint illae tenebrae interiores, a quibus Deus interius animam purgat, cum ve¬
De tenebris et interiori caligine salis facile est intelligere et respondere. Cum enim quis mortaliter delinquit, et gratia virtutis privatur, si qua praecessit, et naturalium bonorum elisionem patitur, unde intellectus obtunditur, et totus homo interior obtenebratur, et ita quasi caligine quadam mens obvolvitur: quae caligo peccati poena est. Hanc ergo Deus pellit, cum poenitentiam immittit, per quam bona perdita restituit et vitiata reparat. Unde Propheta: "Nebulam sicut cinerem spargit."
Sed quae est macula peccati, a qua animam lavat ? Ecce enim quis voluit facere homicidium et patravit; quo patrato, desinit tam velle quam facere; nondum tamen vere et humiliter poenitet, nec confiteri proponit. Quae igitur remansit in anima illius macula? Mala voluntas quidem macula fuit illius animae, sed illa transit; macula est etiam, si poenitere contemnit, sed hoc est peccatum aliud a praecedenti. Quae igitur macula remansit, a qua in poenitentia purgatur ?
Polluta quidem est anima, quousque poenitet, sicut erat, dum in ea prava erat voluntas. Sicut enim qui tangit morticinum vel aliud immundum ita pollutus est post actum quousque lavatur, sicut fuerat, dum tangeret; ita post actum peccati ita polluta remanet anima, sicut fuit in ipso actu peccati, quia ita longe est a Deo per dissimilitudinem, qui est vita et munditia mentis, sicut fuit, dum peccatum ageret. Ipsa ergo dissimilitudo, quae inest animae ex peccato, et est a Deo elongatio, animae macula intelligitur, a qua purgatur in poenitentia. Hoc autem solus Deus facit, qui solus suscitat animam et illuminat; quod sacerdotes nequeunt, qui tamen sunt medici animarum.
On this page