Capitulum 1
Capitulum 1
Quando hac claves dantur et quibus.
Postquam ostensum est, quae sint claves apostolicae, et quis earum usus, superest investigare, quando istae claves dentur et quibus .
Dantur hae claves per ministerium episcopi alicui in promotione sacerdotii; cum enim recipit ordinem sacerdotalem, simul etiam has claves recipit.
Sed non videtur, quod omnes, vel soli sacerdotes has claves habeant, quia plerique ante sacram ordinationem scientiam discernendi habent, plures post consecrationem ea carent.
Sane dici potest, quod alteram harum clavium, id est scientiam discernendi, non omnes habent sacerdotes; unde dolendum est atque lugendum. Multi enim, licet indiscreti, atque scientiae, qua eminere debet sacerdos, exsortes, sacerdotii gradum recipere praesumunt, vita et scientia eo indigni, qui nec ante sacerdotium nec post, scientiam habent discernendi qui ligandi sint vel solvendi. Ideoque illam clavem in consecratione non recipiunt, quia semper scientia carent. Qui vero ante sacerdotium scientia discernendi -praediti sunt, licet habeant discretionem, non tamen in eis clavis est, quia non valent ea claudere vel aperire; ideoque, cum promovetur in sacerdotem, clavem discretionis recte dicitur accipere, quia et ante habita discretio augetur et fit in eo clavis, ut ea iam valeat uti ad claudendum vel aperiendum.
Cumque iam constet, non omnes sacerdotes illas duas habere, quia scientia discernendi plerique carent, de altera, id est potentia ligandi et solvendi, quaeritur, utrum omnes sacerdotes eam habeant.
Quidam enim putant hanc potestatem illis solis esse concessam, qui doctrinam simul ac vitam Apostolorum servant. Illas enim claves promisit Dominus Petro et imitatoribus eius tantum, ut aiunt; qui etiam auctoritatibus utuntur in munimentum suae opinionis.
Hoc enim dicunt Augustinum sensisse superius, ubi ait: "Remissionem peccatorum vel per se ipsum facit Deus, vel per columbae membra". Dicit etiam idem, peccata dimitti vel teneri a Sanctis.
Idem Super Exodum, ubi de lamina aurea legitur : "Erat autem lamina aurea semper in fronte sacerdotis: ""Haec, inquit, significat fiduciam bonae vitae, quam qui vere perfecteque, non significatione, sed veritate, sacerdos habet, solus potest peccata auferre".
Item Gregorius: "Illi soli habent in hac carne positi ligandi et solvendi potestatem, sicut sancti Apostoli, qui illorum exempla simul cum doctrina tenent".
Item ex dictis Origenis: "Haec potestas soli Petro concessa est et imitatoribus Petri . Nam quicumque vestigia Petri imitantur, habent recte ligandi el solvendi potestatem".
His aliisque testimoniis innituntur qui asserunt, potestatem ligandi et solvendi illis solis concessam sacerdotibus, qui vita et doctrina pollent sicut Apostoli.
Aliis autem videtur, quod et mihi placere fateor, cunctis sacerdotibus hanc clavem dari, scilicet ligandi et solvendi; sed non eam recte ac digne habent, nisi qui vitam et doctrinam apostohcam servant. Nec praemissae auctoritates malos sacerdotes hanc potestatem habere negant, sed illos solos digne ac recte hac potestate uti significant, qui praediti sunt vita et doctrina apostolica, quia soli Apostolorum imitatores digne recteque possunt ligare et solvere; et per Deum lanium, vel per Sanctos, in quibus habitat Spiritus sanctus, digne et recte fit remissio vel retentio peccatorum. Fit tamen et per illos qui sancti non sunt, sed non digne vel recte: dat enim Deus benedictionem digne poscenti, etiam per indignum ministrum.
Quod vero hanc potestatem habeant omnes sacerdotes, Hieronymus testatur super illum Evangelii locum, ubi dixit Dominus Petro: "Tibi dabo claves regni caelorum," etc. : "Habent, inquit, eandem iudiciariam potestatem alii Apostoli, habet et omnis Ecclesia in episcopis et presbyteris; sed ideo Petrus eam specialiter accepit, ut omnes intelligant, quod quicumque ab unitate fidei et societate Ecclesiae se separavit nec peccatis solvi, nec caelum potest ingredi".
On this page