Capitulum 2
Capitulum 2
Utrum per indignos transfunditur gratia dignis.
Item quod sacerdos, etiam si malus sit, gratiam tamen transfundat pro suae dignitatis officio, Augustinus ostendit dicens ":" "Dictum est a Domino in Numeris ad Moysen et Aaron sacerdotes : "Vos ponite nomen meum super filios Israel, ego Dominus benedicam eos ,"ut gratiam traditio per ministerium ordinati transfundat hominibus, nec voluntas sacerdotis obesse vel prodesse possit, sed meritum benedictionem poscentis. Quanta autem dignitas sit sacerdotalis officii et ordinis , hinc advertamus. Dictum est de nequissimo Caipha inter cetera: "Hoc autem"a "semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit;"per quod ostenditur, Spiritum gratiarum non personam sequi digni vel indigni, sed ordinem traditionis; ut, quamvis aliquis boni meriti sit, non tamen possit benedicere, nisi fuerit ordinatus, ut officii ministerium exhibeat. Dei autem est effectum [tribuere benedictionis".
Huic tamen Augustini sententiae videtur obviare quod [ait Hesychius: "Sacerdotes, inquit, non propria virtute benedicunt, sed quia figuram Christi gerunt, et propter eum, qui in [ipsis est, benedictionis plenitudinem tribuunt; nec solum is qui [sacerdotium sortitus est, sed quicumque Christum in se ipso habet [et eius figuram gerit per conversationem bonam , sicut Moyses, [idoneus est ut benedictionem praestet".
Ecce hic habes, quod non solum sacerdos, sed omnis in quo. Christus habitat, benedictionem praestat.
Sed alia est benedictio, quae solis congruit sacerdotibus, alia quae ab omnibus bonis communiter exhibetur. Denique illi sa cerdotes, in quibus Christus habitat, benedictionis plenitudinem tribuere dicuntur, non quia soli illi transfundant gratiam, sed quia illi soli licite et digne id agunt. Nec subditos sacerdotis vita mala laedit, si bona faciunt quae ille dicit.
On this page