Capitulum 3
Capitulum 3
Quomodo intelligendum sit: Maledicam benedictionibus vestris.
Praemissae vero sententiae, qua dicitur etiam per mali sacerdotis ministerium transfundi gratia benedictionis, videtur obviare quod Dominus per Prophetam malis sacerdotibus comminatur: "Maledicam benedictionibus vestris;" et alibi: "Vae his qui vivificant animas, quae non vivunt, et mortificant animas, quae non moriuntur." Si enim maledicit Dominus benedictionibus eorum, et si animae, quas vivificant, non vivunt, quomodo per eos gratia benedictionis transfunditur ?
Sed illud capitulum: "Maledicam," etc., quidam referunt ad haereticos, qui ab Ecclesia praecisi sunt, et ad excommunicatos, quorum benedictiones fiunt maledictiones his qui sequuntur eorum errores.
Illud alterum vero, scilicet: "Vivificant," etc., super omnes illos sacerdotes exponunt, qui absque clave scientiae et forma bonae vitae praesumunt ligare vel solvere. Sed nullus officio sacerdotis uti debet, nisi immunis sit ab illis quae in aliis iudicat; alioquin se ipsum condemnat.
Qualem autem esse oporteat qui aliorum iudex constituitur, Augustinus describit ita dicens: "Sacerdos, cui omnis offertur peccator, ante quem statuitur omnis languor, in nullo eorum sit indicandus, quae in alio indicare est promptus. Iudicans enim alium, qui est iudicandus, "condemnat se ipsum ."Cognoscat igitur se, et purget in se quod alios videt sibi offerre; caveat, ut a se proiecerit quidquid in aliquo damnosum reperit. Animadvertat, quod "qui sine peccato est primus in illam lapidem mittat:"ideo enim liberavit peccatricem, quia non erat qui iuste proiiceret lapidem. Quomodo lapidaret, qui se lapidandum cognosceret? Nullus enim erat sine peccato; in quo intelligitur, omnes fuisse reos. Nam venialia semper remittebantur per caerimonias; si quod ergo in eis peccatum erat, criminale erat. In hoc igitur patentissimum est crimen sacerdotum et detestabile, qui non prius se iudicant et alios alligant."
"Caveat spiritualis iudex , sicut non commisit crimen nequitiae, ita non careat munere scientiae; oportet, ut sciat cognoscere, quidquid debet iudicare: iudiciaria enim potestas hoc postulat, ut quod debet iudicare, discernat. Diligens igitur investigator sapienter interroget a peccatore, quod forsitan ignoret, vel verecundia velit occultare. Cognito vero crimine, varietates eius non dubitet investigare, et locum, et tempus, et celera quae supra diximus; quibus cognitis, adsit benevolus, paratus erigere et secum onus portare; habeat dulcedinem in affectione, discretionem in varietate; doceat perseverantiam; caveat, ne corruat, ne juste perdat judiciariam potestatem. Etsi enim poenitentia possit ei acquirere gratiam, non tamen mox restituit in potestatem primam. Etsi Petrus post lapsum restitutus fuerit, et saepe lapsis sacerdotibus reddita sit dignitatis potestas, non tamen est necesse ut omnibus concedatur quasi ex auctoritate. Invenitur auctoritas, quae concedit et quasi imperat; invenitur alia, quae non concedit, sed vetat. Quae scripturae non repugnant, sed concordant. Cum enim tot sunt qui labuntur, ut pristinam dignitatem ex auctoritate defendant, et quasi usum peccandi sibi faciant, recidenda est spes ista. Si vero locus est, ubi ista non concurrant, restitui possunt qui peccant".
Ex his satis perpenditur, qualis debeat esse sacerdos, qui alios ligat et solvit, discretus scilicet et iustus; alioquin mortificat saepe animas quae non moriuntur, et vivificat quae non vivunt; et ita incidit in maledictionis indicium.
Illud autem Malachiae, scilicet: "Maledicam benedictionibus vestris," sive super haereticos tantum et excommunicatos, sive super omnes sacerdotes, qui vita et scientia carentes benedicere praesumunt, dictum accipiatur, sic intelligi potest: "Maledicam benedictionibus vestris," id est "his quae meis benedictionibus possidetis", quia faciam ea vobis cedere in maledictionem, non in benedictionem. quia, etsi benedicunt Sanctis, non hoc faciunt ex vero corde, et ideo eorum benedictio eis vertitur in maledictionem. Vel "maledicam benedictionibus vestris," id est "quod a vobis benedicitur a me erit maledictum ""," quia benedicunt inique agentibus, adulanturque peccantibus, dummodo divites sint.
On this page